PL 196, col. 1102
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
opportuna et usibus necessaria. Considerate autem
non solum bona, sed et mala, commoda et incommoda,
munimenta et pericula. Considerate ergo terram
et urbem Jericho. Considerate urbem, munitionum
firmitatem, hostiumque multitudinem, ut
scire possimus quomodo oporteat obsidionem ordinare,
qualiter oppugnare, contra quales bellum
agere. Inspicite ergo terram et urbem. Inspicite
terram quam Deus fecit, et urbem quam humana
inventio instituit. Discutite bonum quod Deus creavit
ad bonum nostrum, et malum quod homo invenit
in malum suum. Considerate terram et urbem,
naturam et consuetudinem. Distinguite bonum creationis
et malum corruptionis, bonum conditionis et
malum consuetudinis. Si naturae bonum cognoscimus,
scimus quid excolere, quid nutrire, quid multiplicare
debeamus. Si morum nostrorum malum
perspicimus, quos hostes cavere, quos adversarios
oppugnare, quales inimicos interficere oporteat non
dubitamus. Ecce quales exploratores debemus ante
ingressum nostrum praemittere, ut sciamus contra
quae mala cavenda, et ad quae bona agenda debeamus
vigilare. Qui tales exploratores ante faciem
suam praemittit, errorum devia minime formidabit.
CAPUT XV. Quid sit meditationis, et quid sit contemplationis.
Sed ille virtutum exercitus secure incedit, sibique
de viae certitudine nihil diffidit, quem exploratorum
sagacitas instruit. et arcae ordinata antecessio in suo
itinere dirigit. Parum nobis sit ante Hebraeorum turbam
exploratores dirigere; faciamus et arcam nostram
post exploratorum vestigia faciem nostram praecedere.
Primum est faciendorum rationem meditationum
nostrarum exploratione perquirere et invenire,
et postea tandem oportet in contemplationem adducere,
ut possimus notam, et promptam, et familiarem
habere. Contemplatio pertinet ad arcae evectionem,
sicut meditatio ad explorationem. Aliud est contemplationis,
aliud est meditationis. Meditationis est
perscrutari occulta, contemplationis est admirari
perspicua. Siquidem meditatio est occultae veritatis
studiosa investigatio. Contemplatio est perspicuae
veritatis jucunda admiratio. Quae autem occulta sunt,
solent ad manifestationem prodire, modo ex propria
meditatione, modo ex divina revelatione. Ubi ergo
revelationis gratiam praesentem habemus, meditationis
officio non egemus. Ubi autem divina revelatio
defuerit, mens humana, nec mirum, ad meditationis
studium ex necessitate recurrit, et quasi
ad exploratorum officia refugit. Sed quidquid mens
humana de morum instructione poterit meditationum
exploratione cognoscere, debet iterum in contemplationem
adducere, et in eorum certitudinem
et desiderium animum roborare. Sed cum meditationis
adinventio in contemplationem adducitur,
quid aliud quam via prius explorata ad arcae evectionem
repetitur, ut virtutum turma absque deviationis