PL 196, col. 1196

De gradibus charitatis (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

non laetificant, quia non gaudet super iniquitate;
quam errores non caecant, quia congaudet veritati;
quam persecutiones non frangunt, quia omnia suffert;
quam perfidia non indurat, quia omnia credit
etsi non omnibus; quam desperatio non absorbet,
quia omnia sperat; quam intolerantia non dejicit,
quia omnia sustinet; id est, omnia de Deo promissa
patienter exspectat; quam mortis separatio non intercidit,
quia nunquam excidit. Quid nisi morte non
vincitur, quae fortis est, ut mors, imo morte fortior,
quae ipsam quoque mortem mori coegit in morte
Redemptoris? O insuperabilis virtus charitas, quae
ipsum quoque insuperabilem superasti, et cui omnia
subjecta sunt omnibus quodammodo subjecisti,
dum victus amore Deus humiliavit semetipsum formam

servi accipiens, factus non modo homo, sed
opprobrium hominum et abjectio plebis! Propter
nimiam enim charitatem qua dilexit nos, continere
non potuit in ira sua misericordias suas, quominus
dilectam animam illam inimicis exponeret pro amicis
suis, ut mortis terrorem pariter et vigorem
tolleret ab amicis suis. Et si contra Deum fortis
fuit, quanto magis contra homines praevalebit?
Hinc extunc illa fidelium intrepida constantia cordis,
qua supplicia contemnentes et mortem calcantes,
laeti per medias mortis fauces ad patriam revertuntur.
Morientes exsultant et morti insultant, dicentes: Ubi
est, mors, stimulus tuus? [(I. Cor. XV.)]
Jam non stimulus
sed jubilus, dum per medium tui latum laetumque
exitum a miseria pandis ad regnum. Facit igitur

charitas ut pro ipso, vel in ipso mori non metuant,
sed affectent, a quo sic amari se vident, ut
ne morerentur ipsi morte turpissima voluit condemnari.
Admirantes enim et amplexantes in Christo
illum amoris excessum quo proposito gaudio sustinuit
crucem humana confusione contempta, vicem
non rependere confunduntur, atque passionis ejus
ludibriis quasi quibusdam aculeis incitati feruntur
effrenes in amoris abyssum, in profundum charitatis,
id omnino et solummodo quaeritantes: Quid retribuam
Domino pro omnibus quae retribuit mihi? [(Psal. CXV.)]
Sicque quadam sana et sancta insania
mente translati parum amare se reputant sic amati.
Vehemens quippe vis amoris ratione non compescitur,

quia, teste Apostolo, supereminet scientiae majestate [(Ephes. III)] .
Non terretur, quia foris mittit
timorem. Miseriis non reprimitur, quia in infirmitate
perficitur. Prorsus virtus omnipotens quae ipsas
miserias facit potentes, dum convertit in adjutorium
quae paratae sunt ad nocendum, qua suffulti milites
Christi impavidi certant, certi de victoria mediis
periculis incedunt tutissimi, nec daemonem, nec
hominem metuentes. Hinc Paulus, periculis plurimis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.