PL 196, col. 1381

Epistolae Gilduini abbatis (Gilduinus S. Victoris), J. P. Migne · Epistolae Ervisii abbatis (Ervisius S. Victoris), J. P. Migne · Epistolae Achardi (Achardus S. Victoris), J. P. Migne

S. Petri ibidem habebat. Haec omnia, sicut dictum
est, ecclesia de Longo-Ponte ecclesiae nostrae libere
et quiete semper habenda donavit, et donum semper
commendans sigilli sui impressione firmavit. Ut
autem mutationis praedictae ecclesiae S. Petri et praebendae
et annualium nostra concessio rata in perpetuum
habeatur, chartulam istam concessionis nostrae

Anno Incarnationis Dominicae 1145, in octava

HENRICO, Dei gratia gloriosissimo regi Anglorum,
A. coenobii S. Victoris Parisiensis qualiscunque
dictus abbas, salutem, et administratione regni temporalis
aeternum promereri.
Canonicus quidam Parisiensis, F. nomine, sola liberalitate
ductus, nullo amplioris acquisitionis interveniente
intuitu, magistro Richardo de Ely thesaurario
vestro viginti libras Parisiensis monetae
usque ad diem diffinitum commisit. Contigit autem
eumdem canonicum infra scriptum terminum ingredi

viam universae carnis. Cum vero ageret in
extremis, universam substantiam suam ecclesiis et
pauperibus, aliis plus, aliis minus, pro consilio religiosorum
virorum designavit. Unde et qui testamento
ejus interfuerunt, ad praedictum Richardum
nuntium in Angliam miserunt super exsolvenda praetexata
pecunia submonentes. Ipse vero tanti immemor
beneficii solvere contempsit. Majestati igitur
vestrae pro ecclesiis et pauperibus pauper Christus
supplicat, et patrocinium vestrum in hac causa sua
speciali specialiter efflagitat; et ne transgressionis
ejus in vos, quod absit! ex negligentia culpa redundet,
potestate vobis divinitus data pecuniam Christi
periculose renitentem ad reddendum compellatis,
ut et zelus laetitiae in vobis evidenter appareat, et

causa ecclesiarum et pauperum adjuta apud summum
judicem pro vobis intercedat. Illud autem pro
certo habeatis, quod in extremo mortis articulo
praedictam pecuniam se gratis absque omni augmento

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.