PL 196, col. 427

Explicatio in Cantica canticorum (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

cupiant, opemque suam et intercessionem nobis
impendant, et nostri sollicitudinem gerant. Per hos
enim adjurantur filiae Hierusalem, ne dilectam suscitent;
quia, sicut illi amori Creatoris inhaerent,
et tamen salutis humanae curam gerunt et peragunt,
ita perfecta anima et in Dei amore quiescit,
et proximorum saluti intendit. Adjuratur etiam per
hos; quia cum his etiam et inter hos pro salvandis
discurrit, nec tantummodo Deum, sed et hos orat
et eorum auxilium implorat. His necessitatem humanam
nuntiat, cum his in hoc negotio laborat. Bene
ergo per hos adjuratur, utpote conscios et testes
charitatis ejus, et industriae, et occupationis circa
proximos necessariae. Isti enim sunt capreae, cervique
camporum (angelica videlicet creatura et homines)

quorum animae jam transierunt ad regnum coelorum.
Istae capreae et alta petunt et a longe prospiciunt;
quia, alta contemplatione sublevati, dum Deum
conspiciunt, in illo quidquid inferius in creatura
ejus agitur, cognoscunt. Cervi quoque spineta transeunt,
et venenum vineunt. Ita sanctorum animae
spinas peccatorum transilientes, et venenum suggestionum
inimici malitiamque mundi vincentes
jam transilierunt ad regnum. Et caprearum quidem
campus, est illius vitae felicitas. Campus vero cervorum,
istius saeculi spatiositas. Transeunt tamen
capreae ad istum campum charitatis condescensione,
et transilierunt cervi ad illum desiderio et fide. Hi
cervi adhuc degentes corpore illic transilierunt,
quia pedes eorum, id est affectus, stantes erant in

atriis Hierusalem. Nunc vero in anima illuc transiverunt,
postmodum etiam corpore eo venturi sunt.
Ad hos etiam contemplatione transilit sponsa, apud
hos proximorum curam secum transtulit, cum his
ante Deum eorum causam intus agit. Merito ergo
sponsus monet ne suscitetur, eo quod bene circa
proximorum salutem occupatur.
Et bona quidem sollicitudo et turbatio carnalis,
sed melior et sublimior circa plures occupatio et
cura spiritualis, utpote tam Deo quam coelestibus
civibus familiaris, et permanens, et secura magis.
Occupatio quidem exterior, id servitus est, quia corporis
etiam labor perficitur. Interior sollicitudo et
oratio, sublimius atque dignius officium est. Illa

servit, dum ministerium exhibet; haec apud Deum
meritis et familiaritate obtinet; messem esse multam
Dominus dicit, et rogari se monet ut in eam
operarios mittat. Quod maxime perficere praevalet
anima perfecta quae Deo familiaritate devotionis
adhaeret, haec modo Deo supplicat, ut in messem
operarios mittat, modo ut in hanc messis gratiam ad
operandum utiliter concedat, hujus messis partem
occupat activus, exteriori ministerio, sed contemplativus
totam messem occupat orationis auxilio. Duae
quippe sunt vitae, activa scilicet et contemplativa,
quae designantur per Martham et Mariam, Martha
foris laborat, Maria intus orat. Die illi, ait Martha,
ut me adjuvet, [(Luc. X)] ; bene illam adjuvat, quae
divinum adjutorium illi implorat, quia frustra laborem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.