PL 197, col. 145

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

EUGENII PONTIFICIS AD HILDEGARDEM. Auctoritate apostolica concedit ei licentiam proferendi et scribendi quaecunque per Spiritum sanctum cognovisset, eamque ut sine timore revelata sibi conscriberet animat.
EUGENIUS, servus servorum Dei, dilectae in Domino
filiae HILDEGARDI, praepositae in monte Beati Roberti,
salutem et apostolicam benedictionem.
Miramur, o filia, et supra id quod credi potest,
miramur, quia Deus jam nostris temporibus nova
miracula ostendit, cum te spiritu suo ita perfudit
quod diceris multa secreta videre, intelligere et proferre.
Hoc a veridicis personis ita esse percepimus,
qui se fatentur te et vidisse et audisse. Sed quid nos

ad haec dicere valemus, qui clavem scientiae habentes,
ita quod claudere et aperire possimus, et hoc
prudenter facere per stultitiam negligimus? Congratulamur
igitur gratiae Dei, congratulamur et dilectioni
tuae, hoc admonentes, ut scias quod Deus
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [(Jac.
IV)]
. Gratiam autem hanc quae in te est conserva et
custodi, ita ut ea quae in spiritu proferenda senseris,
prudenter proferas, quatenus illud audias: Aperi os tuum, et adimplebo illud
[(Psal. LXX)]
. Quod
autem insinuasti nobis de loco illo quem in spiritu
tibi praevidisti, hoc permissione et benedictione
nostra et episcopi tui fiat, ita quod ibi regulariter
cum sororibus tuis vivas secundum Regulam S. Benedicti
sub clausura ejusdem loci.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Pontificem de arcanis quae habebat in corde suo admonet et divinam circa haec voluntatem et beneplacitum indicat.

O mitis Pater, ego paupercula femina scripsi tibi
haec in vera visione, in mystico spiramine, sicut
Deus voluit me docere. O fulgens Pater, in tuo nomine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.