PL 197, col. 150

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

aquilone asperguntur in nequitia diaboli, et qui se
contrarie porrigunt ad caput praelatorum suorum
per nimietatem iniquitatis. Fuga ergo illos de pastorali
cura, quae poenam de canibus portat. Et
quamvis quidam praelati sint obtenebrati per vicissitudinem
morum, tamen non decet aliquos eorum
propter quosdam subditos abjici. Ideo inspice haec
per purissimum oculum, ut non deficiat honor tuus,
qui propter nomen suum tangit illum qui fuit, et
est rectus et justus, parans vias suas in omnibus
instrumentis suis, ea praevidendo ante instituta
dierum antiquorum. Ipse faciat puros oculos tuos,
qui non spernit pupillum et pauperem [(Psal. IX)] ,
quia mons myrrhae et thuris es [(Cant. IV)] prae vallibus
sordium puteis. Audi ergo illum qui semper

vigilat viventibus oculis, et qui non est taediosus
propter procellas, quae sunt pars calicis eorum, qui
assimilantur simulacris quasi duri sint per prosperitatem
suam. Tu autem qui vis habere potestatem
honoris magni in palatio regis, dilata justitiam
Summi ad illius honorem. Hoc decet te, propter te,
propter clarum nomen tuum. Nunc ergo aspice in
igneum datorem, qui infundit bonum intellectum
hominibus. Sed quis homo potest sonare contra
vocem illam? Num potest vox haec parvam pennam
facere volare sic, ut nullus gladius contra eamdem
pennam se possit movere? Potest. Nunc tu, o imitator
excelsae personae, fons vivus clamat haec ad
te, quia personam tuam non decet ut habeas oculos

caecorum, et vestigia vipereorum morum, et furtivam
rapinam, denudans altare Dei. Et cur hoc faceres?
Sed qui hoc facit, non potest solvere corrigiam
calceamenti corporis Dominici. Ideo, o cuncti,
castigate vos. Ego autem, o Pater, in loco coelitus
mihi ostenso, juxta verba benedictionis tuae, secundum
Regulam S. Benedicti, sub clausura ejusdem
loci cum sororibus meis maneo, et hoc me tam
vivente quam defuncta semper observari desidero.
EPISTOLA II.
ANASTASII PAPAE AD HILDEGARDEM. Ejus scripta approbat. Rogat ut pro ipso preces ad Deum fundat.
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei,
HILDEGARDI dilectae filiae in Christo, salutem et apostolicam
benedictionem.
Exsultamus in Domino et gratulamur quod nomen
Christi de die in diem glorificatur in te, ita ut
et admirantes dicamus: Quis similis tui in fortibus,
Domine? Quis similis tui? Magnificus in sanctitate,
terribilis et laudabilis, faciens mirabilia [(Exod. XV)]
.
Audivimus enim et vidimus multa de te. Scimus
etiam quod piae memoriae praedecessor noster, cui
ad nutriendum sponsam Christi per divinam gratiam
successimus, te multo affectu dilexit, amplexus
est et audivit. Cujus et nos vestigia secuti, scribere
tibi studuimus, et rescripta tua videre desideramus,
quaerentes illa quae Deus in te operatur, quamvis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.