PL 197, col. 151

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

nos in bonis claudicemus, in quibus tam lassitudine
corporis quam mentis nostrae suspiramus, cum nos
ad coelestia per negligentiam nostram sursum non
erigimus ut jure deberemus: occultorum autem cognitor
et voluntatem et possibilitatem nostram novit.
Admonemus igitur, rogamus et obnixe tibi injungimus,
ut cum sororibus tuis preces ad Dominum
fundas, quatenus per virtutem ipsius ad
justitiam nos erigere valeamus, ita ut per hoc
aeterna praemia adipiscamur, ad illa in praesenti
vita anhelare non deficientes. Pax tibi et omnibus
tuis sit.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Pontificem Dei nomine hortatur ut mala fortiter eradicet. Deinde varia prophetice praedicit et de suis visionibus aliqua subjungit. Iterum Anastasium hortatur ad subditos corrigendos.

O persona, quae es praecellens armatura, et mons
magistrationis valde ornatae civitatis, quae constituta
es in desponsatione Christi, audi illum qui non
incoepit vivere, nec lassatur in defectione. O homo,
qui in oculo scientiae tuae lassus es ad refrenandum
magniloquia superbiae, in hominibus in sinum tuum
positis, cur non revocas naufragos qui de magnis
casibus suis surgere non possunt nisi per adjutorium?
Et quare non abscindis radicem mali, quae
suffocat bonas et utiles herbas, dulcem gustum et
suavem odorem habentes? Filiam regis, scilicet
justitiam, quae in supernis amplexibus est, et quae

tibi commissa fuerat, negligis. Tu enim permittis
hanc filiam regis super terram prosterni, quia diadema
et decor tunicae ejus scinditur per rusticationem
diversorum morum hominum illorum, qui
in similitudine canum latrant, et in similitudine
gallinarum, quae in noctibus interdum cantare tentantes,
ineptam exaltationem vocum suarum emittunt.
Isti sunt simulatores, in vocibus suis fictam
pacem ostendentes, sed inter se in cordibus suis
frendentes, velut canis qui ad sodales sibi notos
caudam suam movet, sed probum militem qui in
domo regis utilis est, dentibus suis mordet. Cur
pravos mores in hominibus suffers, qui in tenebris
insipientiae sunt, ad se quaeque nociva colligentes,

sicut gallina quae in nocte clamans, sibimet terrorem
incutit: qui sic faciunt, in radice utilitatis
non sunt.
Audi ergo, o homo, illum qui acutam discretionem
valde amat, quam ut maximum instrumentum
rectitudinis instituit, quod contra malum pugnaret.
Hoc tu non facis, cum malum non eradicas quod
bonum suffocare cupit. Sed malum se superbe attollere
permittis; et hoc facis propter timorem
illorum qui pessimi insidiatores sunt in nocturnis
insidiis, plus amantes pecuniam mortis, quam pulchram
filiam regis, scilicet justitiam. Omnia autem
opera quae Deus operatus est, lucidissima sunt.
Audi, o homo. Nam supernus Pater ante exortum
mundi in secreto suo intonuit: O mi Fili. Et globus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.