PL 197, col. 152

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

mundi exortus est, hoc quod Pater intonuit,
excipiens, diversis tamen speciebus creaturarum
adhuc in obscuro latentibus. In ipso autem quod
scriptum est, Dixitque Deus: Fiat [(Gen. I)] , diversae
species creaturarum processerunt. Sic per verbum
et propter verbum Patris, omnes creaturae factae
sunt in voluntate Patris. Deus autem omnia videt
et omnia praenovit. Sed malum nec surgendo, nec
cadendo, quidquam per se facere aut creare aut
operari potest, quia nihil est, sed tantum fallax
optio, et contraria opinio computatur, ita quod
homo malum operatur, cum hoc quod contrarium
est facit. Misit autem Deus Filium suum in mundum,
ut diabolus, qui malum amplectendo cognovit, et
homini suggessit, superaretur per eum, et ut etiam

homo, qui per malum perierat, redimeretur. Quapropter
Deus spernit perversa opera, videlicet fornicationes,
homicidia, rapinas, seditiones, tyrannides
et simulationes iniquorum hominum, quoniam
ea per Filium suum contrivit, qui spolia tartarei
tyranni omnino dispersit.
Unde tu, o homo, qui sedes in principali cathedra
Domini, contemnis quando malum amplecteris,
ita quod illud non abjicis, sed oscularis, quoniam
ipsum sub silentio in pravis hominibus sustines.
Et ideo omnis terra turbatur per magnam vicissitudinem
errorum, quia quod Deus destruxit, homo
amat. Et tu, o Roma, velut in extremis jacens,
conturbaberis ita, quod fortitudo pedum tuorum
super quos hactenus stetisti, languescet, quoniam

filiam Regis, videlicet justitiam, non ardenti amore,
sed quasi in torpore dormitionis amas, ita ut eam
a te expellas: unde et ipsa a te fugere vult, si non
revocaveris eam. Sed tamen magni montes maxillam
adjutorii tibi adhuc praebebunt, te sursum erigentes,
et magnis lignis magnarum arborum te
fulcientes, ita quod non tota in honore tuo, videlicet
in decore desponsationis Christi omnino dissipaberis,
quin aliquas alas ornamenti tui habens,
usque dum veniat nix morum diversarum irrisionum,
multam insaniam emittentium. Cave ergo ne
ad ritum paganorum te commisceri velis, ne cadas.
Nunc audi illum qui vivit et non exterminabitur.
Mundus modo est in lascivia, postea erit in tristitia,

deinde in terrore, ita ut non curent homines
se occidi. In omnibus his sunt interdum tempora
petulantiae, et interdum tempora contritionis, et
interdum tempora fulgurum et tonitruum diversarum
iniquitatum. Oculus enim furit, nasus rapit,
os occidit. Pectus autem salvabit, ubi aurora, velut
splendor primi ortus, apparebit. Quae vero sequuntur
in novo desiderio et in novo studio, dicenda
non sunt. Sed ille qui sine defectione magnus est,
modo parvum habitaculum tetigit, ut illud miraculum
videret, et ignotas litteras formaret, ac ignotam
linguam promeret, atque ut multimodam, sed
sibi consonantem, melodiam sonaret. Et dictum
est illi: Hoc quod in lingua desuper tibi ostensa,
non secundum formam humanae consuetudinis protuleris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.