PL 197, col. 160
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
ausa non fui) pondere gravissimae infirmitatis coacta,
ad praelatos nostros in Moguntiam veni, et
verba quae in vero lumine videram, ut ipse mihi
praecepit, scripta repraesentavi, quatenus in illis
cognoscerent quae voluntas Dei in hac causa esset.
Veniam quoque coram ipsis, qui tunc aderant, amaris
lacrymis petens ab eis, flebiliter et suppliciter
misericordiam quaesivi. Sed cum eorum oculi ita
caligassent, ut nullo respectu misericordiae me respicere
potuissent, plena lacrymis ab eis discessi.
Sed cum plurimi homines super nos misericordia
moverentur, licet pro voluntate sua nos adjuvare
non possent, fidelis amicus meus, scilicet Coloniensis
archiepiscopus ad ipsos in Moguntiam venit,
et quodam milite libero homine assistente, qui sufficientibus
testibus probare voluit, quod ipse et praedictus
mortuus, adhuc in corpore vivens, cum pariter
in eodem excessu fuissent, pariter etiam ab
anno, eodem loco, eadem hora, ab eodem sacerdote
soluti essent, eodem sacerdote, etiam qui eos
absolvit, praesente, ab eis cognita hujus rei veritate,
idem praesul de te praesumens, licentiam celebrandi
divina, usque ad reditum tuum secure et in pace
obtinuit. Cum autem, dulcissime domine, fiduciam
maximam de tua misericordia haberemus, per eosdem
praelatos nostros post reversionem suam e
Roma, e synodo litteras tuas divinorum interdictorias
accepimus: quas ut paternae pietati tuae confido,
nunquam misisses, si veritatem hujus rei
agnovisses. Sicque, mitissime Pater, in priori ligatura
multo majori dolore et tristitia tuimetipsius
jussione constitutae sumus. Unde in visione animae
meae, in qua nunquam me aliquo verbo turbasti,
jussa sum corde et ore dicere: Melius est mihi incidere
in manus hominum, quam derelinquere praeceptum
Dei mei [(Dan. XIII)] . Ergo, mitissime Pater,
obsecro te in amore Spiritus sancti, ut propter pietatem
aeterni Patris, qui pro salute hominis in
suavi viriditate misit Verbum suum in Virginis
uterum, dolentium et plorantium filiarum tuarum
lacrymas despicere non velis, quae ob timorem Dei,
tribulationes et angustias hujus injustae ligaturae
sustinemus. Spiritus sanctus infundat tibi, ut ita
super nos misericordia movearis, ut etiam tu post
finem vitae tuae pro hoc misericordiam consequaris.
EPISTOLA IX.
CHRISTIANI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Ejus afflictioni compatitur; mandat se Ecclesiae Moguntinae significasse « ut si bonorum virorum veraci assertione de absolutione praefati defuncti ei ostensum fuerit, divina sororibus montis S. Ruperti officia celebrentur. »
CHRISTIANUS D. g. Moguntinae sedis archiepiscopus,
reverendae et in Christo dilectae dominae HILDEGARDI,
et universis sponsis Christi, cum ipsa Deo
famulantibus, de virtute in virtutem ascendere, et
Deum deorum in Sion videre [(Psal. LXXXIII)] .