PL 197, col. 162
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
Notifico tibi sororem nostram, illam meam, imo
tuam, meam corpore, tuam anima, universae carnis
viam intrasse, et honorem quem ei contuleram
parvipendisse, dum ad regem terrenum, regi coelorum
Domino suo obedisse, et sancte et pie confessam
fuisse, et inunctam oleo sancto post confessionem,
habita plena Christianitate, et claustrum
tuum ex toto corde lacrymabiliter desiderasse, seque
Domino per matrem et Joannem committens,
et signo crucis tertio signato, Trinitatem et unitatem
confitens in perfecta fide Dei, et spe,
et charitate, certi sumus, IV Kalend. Novemb.
obiit. Rogo ergo te, si dignus sum, quantum
possum, quantum te dilexit, eam diligas: et
si in aliquo deliquisse videtur, cum ex ea non
fuerit, sed ex me, saltem lacrymas ejus, quas pro
recessu claustri istius effudit, quarum multi testes
sunt, attendas; et nisi mors impedivisset, vix habita
licentia ad te venisset; et quia morte detenta
est, me pro ea venturum, si Deo placet, scias. Sed
Deus, qui remunerator omnium bonorum est, de
bonis quae sibi exhibuisti sola inter omnes, et super
omnes tam cognatos quam amicos, de quibus Deo
et mihi gratulabatur, hic et in futuro ad omnem
voluntatem tuam te remuneret. Sororibus tuis de
omnibus benefactis suis gratias referas.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Hertuvigum et Richardem laudat. Praeclara monita suggerit.
Qui in primo die te vidit, et oculos tibi ad videndum
cum volantibus pennis omnis creaturae dedit,
et qui hominem speculum in plenitudine omnium
miraculorum suorum fecit, ut scientia Dei in illo
clareat, sicut scriptum est: Quoniam dii estis, et
filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI)]
; ille ad te aspiciat,
et te ad ipsius voluntatem dirigat. Homo tangit
Deum, qui nec initium nec finem habet, ubi rationalitas
in homine Deum imitatur, et scientia boni
et mali Deum ostendit. Sic est rota aeternitatis. Ipse
etiam Deus faciat ut malum illud fugias, quod in
primo die incoepit, et bona voluntate caret, et quod
Deo semper contradicit. Faciat etiam in te fenestras,
quae in coelesti Jerusalem luceant, quae sunt
pulchra aedificia in virtutibus, et faciat te volare in
amplexibus charitatis Dei, sicut ille dixit, quem
Deus perfuderat: Qui sunt hi qui ut nubes volant,
et quasi columbae ad fenestras suas? [(Isa. LX.)]
Et
iterum: Ego paupercula forma vidi in te lumen salvationis.
Nunc praecepta Dei imple, quae gratia
ipsius tibi dat, et quae Spiritus sanctus te docet.
Sed et in Spiritu mystici doni tibi dico: Tu es
laudabilis persona, quae necessaria est homini, habens
in altissimo Deo successionem, quod est pontificale
officium: ideo oculus tuus Deum videat,
sensus tuus justitiam ejus intelligat, et cor tuum
in amore Dei valde ardeat, ut anima tua non deficiat,
sed sit in summo studio aedificare turrim coelestis
Jerusalem, et Deus det tibi adjutricem, videlicet
dulcissimam matrem misericordiam. Esto