PL 197, col. 168
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
sorori et magistrae de S. Roberto, devotae devotionis
obsequium et aeternae beatitudinis meritum.
Superna favente gratia, tuae sanctitatis praeconium,
circumquaque auribus populorum dulciter
resonat, ita ut vere possimus dicere: Quia Christi
bonus odor sumus Deo [(II Cor II)]
. Sed et quoniam Dominus de coelo prospexit super filios hominum,
ut videat si quis intelligat,
aut forte habitantem in
te requirat [(Psal. XIII)] , hujus bonae opinionis tuae
fragrantiam odorati, ad Dominum qui in te veneratur
et consulitur, ex toto corde occurrimus. Quod
enim multis praestitisti, uni mihi non denegabis.
Nam cum de curia imperatoris per te transiremus,
quia Spiritu sancto imbuta es, tuae charitati exponendum
commisimus. In Patre manet aeternitas, in
Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque
connexio: quod et nunc secundum quod
Deus tibi revelavit, expositum videre desideramus.
Dominus tecum sit, et ut nos orationibus tuis adjuvemur.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Post brevem hortationem, qua ad gregem suum diligenter pascendum excitat Eberhardum, ad quaestionem progreditur.
Qui est [(Exod. III)]
, et quem nihil latet, dicit: O
pastor, non arescas in dulci fluento odoris balsami,
quod est viredo, quae praebenda est stultis mentibus,
quae non habent ubera maternae misericordiae
quae sugant. Quae haec non habent, deficiunt. Praebe
ergo tuis lampadem regis, ne asperitate dispergantur,
et surge vivens in lumine. Nunc, o Pater, ego
paupercula ad verum lumen prospexi, et secundum
quod ibi in vera visione vidi et audivi, quod tibi
exponi petisti, ita expositum, non verbis meis, sed
veri luminis, cui nunquam ullus defectus est, in
hunc modum transmitto: In Patre manet aeternitas,
hoc est aeternitati Patris nec abscindendum nec
addendum est; quia aeternitas manet in similitudine
rotae, quae nec incipit, nec finem habet. Sic in
Patre est aeternitas ante omnem creaturam, quia
semper et semper aeternitas fuit. Et quae est aeternitas?
Deus est. Aeternitas autem non est aeternitas,
nisi in perfecta vita. Ideo Deus nunc in aeternitate.
Vita autem non procedit de mortalitate. Sed
vita est in vita. Arbor enim non floret nisi de viriditate,
nec lapis est sine humore, nec ulla creatura
sine vi sua. Ipsa enim vivens aeternitas, non est
sine floriditate. Quomodo Verbum Patris omnem
creaturam in officio suo protulit, et sic Pater in
fortissima vi sua otiosus non est. Unde Deus Pater
nominatur, quoniam omnia ab eo nascuntur. Et
ideo etiam in Patre manet aeternitas, quia ipse ante
principium Pater fuit, et aeternus ante inceptionem
fulgentium operum, quae omnia in praescientia
aeternitatis apparuerunt. Quod autem in Patre manet,
hoc ita non est, sicut causa in homine est,
quae aliquando dubia est, aliquando praeterita,
aliquando futura, aliquando nova, aliquando vetus;
sed semper stabile, quod in Patre est. Pater claritas