PL 197, col. 169

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

est, et illa claritas splendorem habet, et splendor
ille ignem, et unum sunt. Quisquis hoc in fide
non habet, Deum non videt, quia ab eo abscindere
vult quod est, quoniam Deus dividendus non est.
Opera etiam quae Deus condidit, integram proprietatem
nominum suorum non habent, quando homo
illa dividit. Claritas est paternitas, ex qua omnia
nascuntur, et quae omnia circumdat, quia de vi ipsius
sunt. Nam et eadem vis hominem fecit, et in
ipsum spiraculum vitae misit [(Gen. II)] . Sed et homo
in eadem vi efficacem effectum in se habet. Quomodo?
Caro de carne, et bonum de eo quod bonum
est, in bona fama emittitur, et id bono exemplo
in alio homine augetur. Ista et carnaliter et spiritaliter
in homine sunt, quia aliud de alio procedit.

Homo utilia opera sua valde diligit, quia de scientia
sua in actu sunt. Sic et Deus vult, ut et sua vis
per omnia genera sua se ostendat, quia opus ejus
sunt. Et splendor oculos dat, et splendor ille filius
est, qui oculos dedit, cum dixit: Fiat [(Gen. I)]
.
Tunc omnia in viventi oculo corporaliter apparuerunt.
Et ignis haec duo vocabula penetrat, qui
Deus est, quia possibile non esset, ut claritas
splendore careret. Et si iste ignis deesset, claritas
non claresceret, nec splendor fulgeret. In igne
enim flamma et lumen latent; alioquin ignis non
esset. In Filio aequalitas. Quomodo? Omnes creaturae
ante aevum in Patre fuerunt, ipso eas in semetipso
ordinante, quas postea Filius perfecit in
opere. Quomodo? Scilicet, sicut homo qui in semetipso

scientiam magni operis habet, quod postea in
verbo suo profert, ita ut illud in bono rumore
procedat. Pater ordinat, Filius autem operatur.
Nam Pater omnia in semetipso, omnia ordinavit,
et Filius ea in opere complevit. Et lumen est de
lumine ante aevum in aeternitate, quod erat in
principio, et hoc est Filius, qui ex Patre splendet,
et per quem omnes creaturae factae sunt. Et etiam
Filius tunicam induit de homine, quem de limo
formaverat, quae ante corporaliter non apparuerat.
Sic Deus omnia opera sua coram se, ut lumen vidit,
et quando Fiat dixit, unumquodque secundum
genus suum tunicam induit. Tunc Deus ad
opus suum se inclinavit, et sic in parte ista aequalitas

etiam ad hominem in Filio Dei manet, quoniam
ipse humanitatem induit, sicut et opera Dei corpora
sua induerunt. Deus enim omnia opera sua praescivit,
quae patravit: unde in humilitate humanitati
ad hominem se inclinavit; quia divinitas tam perfecta
est, quod nihilo in homine non parceret, quod
contra bonum pugnat, nisi humanitatem induisset,
quoniam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil [(Joan. I)]
. Omnes enim res visibiles
et palpabiles atque gustabiles, per ipsum factae
sunt, et has omnes in aliqua necessitate hominis
praevidit, quasdam scilicet ad amplexionem
charitatis, quasdam ad timorem, quasdam ad disciplinam,
quasdam ad cautelam cujusque causae. Et
sine ipso factum est nihil: hoc nihil, superbia est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.