PL 197, col. 384

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

expositionis librorum videlicet Psalterii,
Evangeliorum et aliorum catholicorum tam Veteris
quam Novi Testamenti voluminum sapiebam, non
autem interpretationem verborum textus eorum,
nec divisionem syllabarum, nec cognitionem casuum
aut temporum callebam. Virtutem autem mysteriorum,
secretarum et admirandarum visionum a puellari
aetate, scilicet a tempore illo cum quinquennis
essem usque ad praesens tempus, mirabili modo in
me senseram, sicut et adhuc: quod tamen nulli
hominum exceptis quibusdam paucis et religiosis
qui in eadem conversatione vivebant qua et ego
eram, manifestavi, sed interim usque ad id temporis
quo illud Deus sua gratia manifestari voluit,
sub quieto silentio compressi. Visiones vero quas

vidi: non eas in somnis, nec dormiens, nec in
phrenesi, nec corporeis oculis aut auribus exterioris
hominis, nec in abditis locis percepi, sed eas
vigilans, circumspiciens in pura mente oculis et
auribus interioris hominis, in apertis locis secundum
voluntatem Dei accepi. Quod quomodo sit,
carnali homini perquirere difficile est. Sed puellari
meta transacta: cum ad praefatam aetatem perfectae
fortitudinis pervenissem, audivi vocem de coelo
dicentem: Ego lux vivens, et obscura illuminans;
hominem quem volui, et quem mirabiliter secundum
quod mihi placuit excussi in magnis mirabilibus
ultra modum antiquorum hominum qui in me
multa secreta viderunt posui; sed in terram stravi
illum, ut se non erigeret in ulla elatione mentis
suae. Mundus quoque non habuit in eo gaudium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.