PL 197, col. 385

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

nec delectationem, nec exercitationem in rebus
illis quae ad ipsum pertinent, quia eum de pertinaci
audacia abstraxi, timorem habentem, et in laboribus
suis paventem. Ipse enim in medullis et in venis
carnis suae doluit: constrictum animum et sensum
habens, atque multam passionem corporis
sufferens, ita quod in eo nulla securitas habitavit,
sed in omnibus causis suis se culpabilem aestimavit.
Nam ruinas cordis ejus circumsepsi, ne mens ipsius
per superbiam aut per vanam gloriam se elevaret,
sed magis in omnibus his timorem et dolorem
quam gaudium aut petulantiam sentiret. Unde in
amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum
inveniret qui viam salutis curreret. Et quemdam
invenit et eum amavit, agnoscens quod fidelis homo

esset et similis sibi in aliqua parte laboris illius
qui ad me tendit, tenensque eum simul cum illo
in omnibus his per supernum studium contendit,
ut absconsa miracula mea revelarentur. Et idem
homo super semetipsum se non extulit, sed ad illum
in ascensionem humilitatis et in intentione bonae
voluntatis quem invenit, se in multis suspiriis inclinavit.
Tu ergo, o homo, qui haec non in inquietudine
deceptionis, sed in puritate simplicitatis

SUMMARIUM.-- De fortitudine et stabilitate aeternitatis regni Dei. De timore Domini. De iis qui pauperes
spiritu sunt. Quod virtutes a Deo venientes, timentes Deum et pauperes spiritu custodiunt. Quod agnitioni
Dei abscondi non possunt studia actuum hominum. Salomon de eadem re.
Vidi quasi montem magnum, ferreum colorem
habentem, et super ipsum quemdam tantae claritatis
sedentem, ut claritas ipsius visum meum hebetaret,
a quo ex utraque parte sui, lenis umbra velut
ala mirae latitudinis et longitudinis porrigebatur.
Et ante ipsum ad radicem ejusdem montis quaedam
imago undique plena oculis stabat, cujus nullam
humanam formam prae oculorum multitudine discernere
valebam, et ante istam, imago alia puerilis
aetatis, pallida veste, sed albis calceamentis induta,
super cujus caput tanta claritas de eo qui super
montem ipsum sedebat descendit, ut faciem ejus
intueri non valerem, sed ab eodem qui super montem
illum sedebat: multae viventes scintillae prodibant,
quae easdem imagines magna suavitate circumvolabant.

In ipso autem monte quasi plurimae
fenestellae cernebantur, in quibus velut capita hominum,
quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt.
Et ecce qui super montem sedebat, fortissima
et penetrantissima voce clamabat, dicens: O homo
fragilis pulvis de pulvere terrae, et cinis de cinere,
clama et dic de introitu incorruptae salvationis:
quatenus ii erudiantur qui medullam Scripturarum
videntes, eam nec dicere, nec praedicare volunt,
quia tepidi et hebetes ad conservandam justitiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.