PL 197, col. 386
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
accipis ad manifestationem absconditorum directa,
scribe quae vides et audis.
Sed ego, quamvis haec viderem et audirem, tamen
propter dubietatem et malam opinionem, et
propter diversitatem verborum hominum, tamdiu
non in pertinacia, sed in humilitatis officio scribere
recusavi, quousque in lectum aegritudinis, flagello
Dei depressa caderem, ita quod tandem multis
infirmitatibus compulsa: testimonio cujusdam nobilis
et bonorum morum puellae et hominis illius
quem occulte (ut praefatum est) quaesieram et inveneram,
manus ad scribendum apposui. Quod dum
facerem, altam profunditatem expositionis librorum,
ut praedixi, sentiens, viribusque receptis de
aegritudine me erigens: vix opus istud decem annis
consumans ad finem perduxi. In diebus autem
Henrici Moguntini archiepiscopi et Conradi Romanorum
regis et Cunonis abbatis in monte Beati
Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hae visiones
et verba facta sunt. Et dixi et scripsi haec, non secundum
adinventionem cordis mei aut ullius hominis,
sed ut ea in coelestibus vidi, audivi et percepi
per secreta mysteria Dei. Et iterum audivi vocem
de coelo mihi dicentem: Clama ergo et scribe sic.
VISIO PRIMA.
Dei sunt, quibus clausuram mysteriorum resera:
quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu
celant. Ergo in fontem abundantiae ita dilatare, et
ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione
irrigationis tuae concutiantur, qui te propter praevaricationem
Evae volunt contemptibilem esse. Nam
tu acumen hujus profunditatis ab homine non capis,
sed a superno et tremendo judice illud desuper
accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes
fortiter lucebit. Surge ergo, clama et dic:
quae tibi fortissima virtute divini auxilii manifestantur,
quoniam ille qui omni creaturae suae potenter
et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suavi
dilectione in spiritu humilitatis famulantes, claritate
supernae illustrationis perfundit, et ad gaudia
aeternae visionis in via justitiae perseverantes perducit.
Unde etiam, ut vides, mons iste magnus ferreum
colorem habens, designat fortitudinem et stabilitatem
aeternitatis regni Dei; quae nullo impulsu
labentis mutabilitatis potest exterminari, et super
ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas
ipsius visum tuum hebetaret: ostendit in regno
beatitudinis, ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis
toti orbi terrarum imperans superna divinitate,