PL 197, col. 399
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
ab initio quam viduitas oppressa virili jugo, cum
tamen post dolorem suum in quo virum suum
perdidit, virginitatem subsequitur: Filius enim
meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et
mortem crucis subiit; unde et vos in amore ipsius
multas angustias patiemini, cum in vobismetipsis
superabitis quod in libidine peccati ex gustu pomi
seminatum est; sed tamen ibi ab incendio libidinis
effluentes rivulos in semine vestro sustinentes,
cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae
debilitatis se latenter ostendat in vobis; in
illo habere passionem Filii mei imitari debetis,
cum vobismetipsis resistitis ardentem flammam
libidinis, videlicet in vobis exstinguentes et alia
saecularia quae mundi sunt, scilicet iram, superbiam,
luxuriam, et caetera hujusmodi vitia cohibentes,
atque victoriam istam magno certamine
perficientes. Unde tunc praelia ista magno decore
et multo fructu clariora super solem et dulciora
super aromatum suavitatem coram me apparent;
quia unigenitum meum in doloribus ejus imitamini
cum ardentem libidinem tam forti certamine in
vobis conculcatis. Et cum sic perseveratis, multam
gloriam inde in coelesti regno consequimini. O
vernantissimi flores, angeli mei, in vestro certamine
admirantur quod mortem evaditis, quod in
venenoso luto mundi polluti non estis cum tamen
carnale corpus geratis, illud hoc pacto conculcantes,
quod gloriosi in consortio eorum eritis,
quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti
apparetis, ideo gaudete cum sic perseveratis,
quia tunc vobiscum sum, cum me fideliter suscipitis
et vocem meam cum gaudio cordis vestri adimpletis,
quemadmodum in secreta visione Joannis dilecti
mei ostendo, dicens: Ecce sto ad ostium et pulso:
si quis audierit vocem meam, intrabo ad illum et
coenabo cum illo, et ipse mecum [(Apoc. III)]
. Quod
dicitur: Vos qui me salvatorem vestrum fideliter
amatis, videte quia vobis succurrere volens exspecto
ad tabernaculum cordis vestri, considerans quid
conscientia vestra in scrinio cordis sui contineat,
et cum inspiratione recordationis mentis vestrae spiritum
vestrum ad apertionem susceptionis bonae
voluntatis commoneo. Quod si tunc fidele cor percipit
sonitum timoris mei, conjungo me ad ipsum
amplectens eum, indeficientemque cibum capiens
eum illo, cum ipse suavem gustum in bonis operibus
semetipsum mihi praebet, ita et ipse cibum vitae in
meipso percepturus est, quoniam illud amat: quod
justitiam desiderantibus vitam affert. Sed, ut vides,
Adam et Eva de paradiso expulsis, lucidissimus
splendor eamdem regionem circumdedit; quoniam
illis ob transgressionem suam locum amoenitatis
exeuntibus, potentia divinae majestatis omnem maculam
totius contagionis ab eodem loco sequestrans
eum ita sua claritate munivit, ne amodo ulla contrarietate
tangeretur, ostendens etiam quod transgressio
illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer
et misericorditer abolenda esset. Et ita