PL 197, col. 400
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
omnia elementia mundi quae prius in magna quiete
constiterant, in maximam inquietudinem versa,
horribiles terrores ostenderunt; quia creatura illa
quae ad servitutem hominis creata fuerat, nec ullam
adversitatem in se senserat (homine inobedientiam
capescente et Creatori suo facto inobediente) tranquillitatem
suam reliquit, et inquietudinem suscepit,
maximas et plurimas contrarietates hominibus
inferens ut homo seipsum ad deteriora flexerat;
per illam coerceretur. Quid hoc? Quia homo in loco
deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura
illa quae homini in servitio subjecta fuit, se homini
opposuit. Et paradisus est locus amoenitatis, qui
floret, in viriditate florum, et herbarum, et deliciis
omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatusque
in gaudio beatarum animarum, dans fertilissimam
fecunditatem aridae terrae, quia fortissimam
vim terrae tribuit, velut anima corpori vires
praebet, quoniam paradisus in umbra et in perditione
peccatorum non obscuratur. Quapropter
audite et intelligite me vos qui in cordibus vestris
dicitis: Quid sunt haec? et cur sunt haec? O cur tam
stulti estis in cordibus vestris qui ad imaginem et
similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna
gloria et tantus honor qui vobis datus est, posset
esse sine probatione: cum tamen aurum quod quasi
nihil est et aliquid inane, debeat in igne probari,
et pretiosi lapides in purgatione poliri, et hujusmodi
omnia in omnibus perquiri? Ergo, o stulti
homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem
Dei factum est, quomodo sine probatione posset
subsistere? Nam homo super omnem creaturam
examinandus est, et ideo per omnem creaturam
probandus est. Quomodo? Spiritus per spiritum
probandus est, caro per carnem, terra per aerem,
ignis per aquam, pugna per pacem, bonum per
malum, pulchritudo per deformitatem, paupertas
per divitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas
per infirmitatem, longum per brevem, durum per
molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras,
vita per mortem, paradisus per poenas, coeleste
regnum per gehennam, et terrena cum terrenis,
coelestia cum coelestibus. Sic homo in omni creatura
probatus est, videlicet in paradiso, in terra et
in inferno: postea collocatus est in coelo. Aperte
enim videtis pauca de multis, quae ante oculos vestros
abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta,
plana, et justa, ac bona in omnibus bonis coram Deo
sunt? Quare his indignamini? Deus justus est; sed
genus hominum in praevaricatione praeceptorum
Dei injustum est, cum sapientius Deo esse contendit.
Nunc dic mihi, o homo, quid putas te fuisse
cum nondum eras in anima et corpore? Tu vero nescis
quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, coelum et
terram vis perscrutari, et justitiam eorum in constitutionem
Dei dijudicare, et summa dignoscere; cum
nec infima valeas examinare, quia nescis quomodo
vivas in corpore, vel quomodo exuaris a corpore. Qui
te in primo homine creavit, ille haec omnia praevidit.