PL 197, col. 401

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

Sed item mitissimus Pater misit Unigenitum suum
mori pro populo, ut hominem a diabolica potestate
liberaret. Et sic homo liberatus fulget in Deo, et
Deus in homine; consortium homo cum Deo habens,
fulgentiorem claritatem quam prius haberet, possidet
in coelo. Quod non fuisset, si Filius Dei carnem
non induisset, quoniam, si homo in paradiso permansisset,
Filius in cruce passus non fuisset. Sed
cum homo per callidum serpentem deceptus est,
Deus in vera misericordia tactus, Unigenitum suum
in purissima virgine incarnari voluit, atque ita post
ruinam hominis elevatae sunt plurimae virtutes in
coelo fulgentes, veluti est humilitas regina virtutum,
quae in virgineo partu floruit, ut etiam caeterae
virtutes quae electos Dei ad coelestia perducunt.

Nam cum ager multo labore colitur, multum
fructum profert, ut in humano genere ostensum
est; quia post ruinam hominis, plurimae virtutes ad
sublevationem ejus surrexerunt. Sed, o homines,
vos gravati corporali pondere, non videtis illam
magnam gloriam quae vobis sine macula et sine
ulla dedignatione in plena justitia Dei praeparata
est, quam nullus auferre potest; prius enim quam
fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus
in vera justitia praeviderat. Unde, o homo, similitudinem
hanc considera.
Dominus qui in multo studio hortum facere vult,
primitus aptum locum horti ponit, ac deinde locum
cujusque plantationis disponens, fructum bonarum
arborum utilitatem, saporem, odorem habentium

et diversorum generum aromata considerat. Et
sic Dominus magnus et profundus artifex quamque
plantationem suam in eo disponit, ut bene discerni
in utilitate sua possit, ac deinde cogitat quanta
munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum
plantationem ejus dissipare valeat. Tunc etiam pigmentarios
suos constituit, qui eumdem hortum
rigare sciant et qui fructum ejus colligant, et exinde
diversa pigmenta conficiant. Quapropter, o
homo, diligenter considera, quia, si Dominus ille
praevidet quod hortus suus nullum fructum nec
ullam utilitatem proferens destruendus est, quare
tunc tantus et tam profundus artifex hortum illum
tam magno studio et tam magnis laboribus exstruit,

plantat, rigat et munit? Audi igitur et intellige.
Deus qui sol justitiae est, splendorem suum
super lutum quod praevaricatio hominis est misit;
et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam
lutum illud valde foedum et opacum fuit. Sol
enim in sua claritate effulsit, et lutum in sua foeditate
putruit; unde sol majori delectatione a videntibus
amplectebatur, quam si lutum ei appositum
non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis
foedum est, sic etiam transgressio hominis ad justitiam
Dei iniqua est. Unde justitia, quia pulchra
est, diligenda est; et iniquitas, quoniam foeda est,
odienda. In hanc foeditatem cecidit ovis Domini
qui hortum plantaverat. Et hujusmodi ovis per consensum
suum, non per Domini ignaviam a Domino

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.