PL 197, col. 402

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

sublata est; quam postea Dominus multo studio et
justitia requisivit. Quapropter tunc chorus angelorum
in maximo gaudio illuminatus est, cum hominem
angeli in coelo viderunt. Quid hoc? Cum
innocens agnus in crucem suspensus est, elementa
tremuerunt, quia nobilissimus virginis filius de
manibus homicidarum corporaliter occisus est. In
cujus morte perdita ovis ad pascua vitae reportata
est. Nam antiquus persecutor, postquam vidit quod
ovem illam propter sanguinem innocentis agni quem
agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat
perdere debuit, tunc primum cognovit quis
agnus ille esset, quoniam prius scire non potuit,
quomodo coelestis agnus sine virili semine et sine
ulla concupiscentia peccati de virgine in obumbratione

Spiritus sancti incarnatus est; idem enim persecutor
in initio creationis suae in flatu superbiae
erexit se, in mortem seipsum praecipitans, et hominem
de gloria paradisi dejiciens, cui Deus in
potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate
per filium suum superavit. Et quia Lucifer
justitiam Dei contempsit justo judicio Dei, incarnationem
unigeniti Filii Dei scire non potuit. Nam in
hoc abscondito consilio perdita ovis ad vitam reportata
est. Unde, o rebelles homines, cur tantam duritiam
assumitis? Deus hominem deserere noluit,
sed Filium suum ad salvationem ejus misit; quoniam
sic Deus caput superbiae in antiquo serpente
contrivit. In ereptione enim hominis de morte infernus
claustrum suum aperuit, Satana clamante:

Vae, vae! quis me adjuvabit? Sed et omnis diabolica
turba in fremitu magno seipsam decerpsit, admirans
quae tanta potestas esset, cui ipsa cum principe
malitiae resistere non posset, cum sibi fideles animas
auferri videret. Sic homo super coelos elevatus est;
quia Deus in homine, et homo in Deo per Filium
Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ovem perdiderat,
sed eam tam gloriose ad vitam reduxerat,
pretiosam margaritam in eamdem similitudinem
habuit, quae perdita in multas sordes incidit. Sed
ipse eam ita in sorde jacere non permittens eam
quaesivit, et inventam gaudenter extraxit, et de
sorde in qua jacuerat, extractam ita expurgavit: ut
aurum in fornace purgari solet et eam in pristinum

honorem majori gloria reparavit. Nam Deus hominem
creavit, sed ipse diabolica persuasione in mortem
corruit; de qua eum Filius Dei per sanguinem suum
eripuit, et eum ad coelestem honorem gloriose perduxit.
Quomodo? In humilitate et charitate. Humilitas
enim Flium Dei de virgine nasci fecit, ubi ipsa
humilitas nec in maris amplexibus, nec in curiositate
carnis, nec in divitiis terrenis, nec in aureis
ornamentis, nec in saecularibus honoribus inventa
est, sed Filius Dei in praesepio jacuit, quia mater
ejus paupercula fuit. Et humilitas semper gemit,
plorat et omnia crimina interimit: quod opus ipsius
est. Unde quisquis diabolum vult expugnare, se
muniat et armet humilitate, quoniam Lucifer tam
valde fugit, et velut coluber se coram ea in cavernam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.