PL 197, col. 754

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

quod a capite leopardi procedebat radiabat, unus
vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam
ab eodem capite leopardi exibat se tendebat. A medio
quoque signi planetae secundi, ut radius quidam
super signum solis se declinabat, atque alius ad caput
agni, quod a signo capitis leonis veniebat egrediebatur,
et alius ad praedictam lineam, quae a principio
orientalis partis praefatae rotae, velut ad finem
occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem
ejus plagam extendebatur, capite agni illic superius
posito, quod a signo capitis ursi exibat dirigebatur.
Signum etiam tertii planetae a medio sui quemadmodum
radium unum ad signum solis extendebat,
alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis
leonis procedebat dirigebat; sed alium ad praefatam

lineam versus caput serpentis, quod a signo
capitis ursi egrediebatur prolongabat. Solis quoque
signum quasi quosdam radios de se emittens, alio
signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis,
alio signum capitis lupi, non autem signum capitis
ursi tangebat; alium autem radium super signum
lunae, alium velut super cerebrum, et usque super
utrumque calcaneum praefatae imaginis extendendo
figebat. Et a medio signi planetae quinti qui proximus
sub sole est, quasi radius quidam sursum ad
signum solis ascendebat, quidam vero ad caput cancri
quod a signo capitis lupi exibat se extendebat;
sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigebat.
De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus
super lunam est, velut radius unus sursum ad

signum solis tendebat, et alius ad dextrum cornu
signi lunae dirigebatur, alius autem ad caput cervi,
quod a signo capitis lupi procedebat extendebatur.
A signo quoque lunae quasi radius super utrumque
supercilium, ac super utrumque talum praefatae
imaginis radiabat. Sed et quomodo supra dictum
est, signum solis eodem etiam modo et ordine quo
supra verticem imaginis hujus radiis suis ad praefata
loca designatum erat, versus quoque dextrum latus
ejus, necnon et sub pedibus ipsius in circulo suo ad
eadem loca signatum apparebat. In circuitu quoque
circuli, in quo similitudo lucidi ignis videbatur,
sedecim etiam principales stellae apparebant, quatuor
videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor

quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput
lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et
leopardi. Quarum octo quae mediae sibi utrimque
astantium stellarum inter capita haec erant, scilicet
duae inter duo capita quasi radios suos in signum
tenuis aeris sibi oppositi extendebant; reliquae autem
octo, quae ex utraque parte harum mediarum
praefatis capitibus proximae videbantur, velut
radios suos tantum ad nigrum ignem dirigebant.
Circulus quoque puri aetheris, circulus quoque fortis
et albi aeris lucidique, quasi stellis pleni erant,
quae fulgores suos ad sibi oppositas nubes mittebant.
Unde et ille in dextra parte praefatae imaginis,
quemadmodum duas linguas ab invicem separatas
de se proferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.