PL 197, col. 755
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
rotam, et versus eamdem imaginem dirigebant.
A sinistra vero parte illius a signatis ibidem
nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum
separatae, in eamdem rotam, et ad ipsam imaginem,
quasi quibusdam rivulis de se profluentibus se convertebant.
Hoc modo imago haec signis istis implexa
et circumdata erat. Vidi etiam quod ex ore praedictae
imaginis in cujus pectore rota apparebat, lux
clarior luce diei, in similitudine filorum exibat, quibus
signa circulorum, signaque caeterarum figurarum,
quae in eadem rota discreta erant, singulaque
signa membrorum formae hominis, scilicet ejusdem
imaginis, quae etiam in ipsa rota apparebat, recta
et distincta mensura metiebatur: quemadmodum in
praecedentibus, et subsequentibus verbis suis manifestatur.
Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec
finem habens, nec loco vel tempore circumscripta
omnia in se comprehendat.
II.
Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem:
Deus qui ad gloriam nominis sui mundum elementis
compilavit, ventis confirmavit stellis innectens
elucidavit, reliquis quoque creaturis replevit,
hominem in eo omnibus his circumdans et muniens,
maxima fortitudine ubique perfudit, quatenus ei in
omnibus assisterent, operibusque ipsius interessent,
ita ut cum illis operaretur, quia homo absque illis
nec vivere, nec etiam subsistere potest, quemadmodum
in praesenti visione tibi manifestatur. Nam
in pectore praefatae imaginis rota mirificae visionis
apparet cum signis suis hujus fere similitudinis, ut
instrumentum illud quod ante viginti octo annos
velut in figura ovi significative videras quomodo in
prioribus visionibus tuis tibi ostensum est, quoniam
absque oblivione in scientia verae charitatis quae Deus
est forma mundi existit, insolubiliter volubilis, humanaeque
naturae mirabilis, ita ut nec ulla vetustate
consumatur, nec ulla novitate augeatur, sed ut a
Deo primum creata est, sic usque ad finem saeculi
perdurabit. Divinitas etenim in praescientia et in
opere suo velut tota integra est, et nullo modo divisa,
quoniam nec initium nec finem habet, nec ab
ullo comprehendi potest, quia sine tempore est. Et
sicut circulus ea, quae intra ipsum latent, comprehendit,
ita sancta Divinitas infinite omnia comprehendit
et superexcellit, quia ipsam in potentia sua
nullus dividere, nec superare, nec ad finem perducere
potuit.
Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi,
et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta
sit.
III.
Sed quod supradictum instrumentum in prioribus
visionibus tuis in figura ovi denotatum est hoc
ostendit, quod distinctio elementorum in eadem similitudine
solummodo significatur, quoniam mundo
elementis distincto discretiva forma ovi similitudini
distinctionis ipsius, qua elementis distinctus est, aliquantum
assimilatur; hic autem in rota circuitio et