PL 197, col. 757
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
justum judicium Dei dijudicat, quoniam nec dies nec
nox aliud in se demonstrant, quam quod divina voluntas
disponit. Idem quoque aether superiora et
subteriora retinet, ne terminum suum excedant,
nec super ullam creaturam judiciali judicio cadit,
sed subtilitate et aequitate sua multoties illi restitit,
quemadmodum poenitentia vindictam peccatorum
constringit. Quod vero densitatem ignium istorum
habet, hoc est quod poenitens homo casum primi
angeli, qui lucidus fuit, in lucido igne attendat, et
quod in densitate nigri ignis casus hominum in incredulitate
et temeritate peccantium consideret, ac sic
potentiam justumque judicium Dei inspiciens pure
digneque poeniteat.
De quarto circulo, qui in modum aquosi aeris
videtur, et quantae densitatis sit, et quid significet.
VI.
Sed et sub ipso circulo puri aetheris alius
circulus velut circulus aquosi aeris tantae densitatis
in rotunditate sua, quantae etiam densitas circuli
praedicti lucidi ignis manifestatur, significans quod
sub praefato aethere per circuitum firmamenti aquae
illae sunt, quae super firmamentum esse noscuntur
ejusdem videlicet densitatis in circuitu suo, ut
densitas supradicti lucentis ignis existit. Et aquosus
aer iste sancta opera in exemplis justorum ostendit,
quae velut aqua perlucida sunt, et quae immunda
opera mundant, quemadmodum aqua quaeque
sordida abluit hujus capacitatis in perfectione sua
existentia secundum quod divina gratia in igne
sancti Spiritus ea accendit.
De circulo fortis albi et lucidi aeris quanta utilitate
quintum locum obtineat, et quantae densitatis sit,
et quid et ipse significet, vel quare superiori, ut
velut unus sint, copuletur.
VII.
Sub eodem autem circulo, aquosi scilicet
aeris, alius circulus fortis, et albi lucidique aeris
hujus similitudinis in rigore suo existens, ut nervus
in corpore hominis est, ostenditur, qui periculis
superiorum aquarum oppositus, fortitudine et tenacitate
sua inundationes illarum retinet, ne repentina
et incongrua effusione terram obruant,
significans etiam, quod discretio sancta opera in hujusmodi
temperamento confirmat, ut homo corpus
suum ita constringat, ne injuste constrictum in
ruinam vadat. Qui ubique in circuitu suo ejusdem
densitatis, cujus densitas circuli praefati nigri
ignis apparet, quoniam iste ad utilitatem hominum
aequali modo, sicut et ille ad vindictam peccatorum
eorum positus est. Sed quoties inferiores aquae ad
vindictam malorum justo Dei judicio in nimietate
sursum per nubes trahuntur, quidam humor de
aquoso aere per istum fortem et album lucidumque
aerem, velut potus hominis in vesicam ipsa
integra permanente transsudat, qui easdem aquas
periculosa inundatione descendere facit. Unde et
discretio opera hominum ad salutem eorum ubique
justa moderatione discernit, cum judicia Dei peccata
illorum in vindicta non transcendunt, sed cum
ea juste dijudicant, quoniam protector et rector