PL 197, col. 758

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

justa aequitate se invicem continent. Hi quoque duo
circuli sibi invicem ita copulantur, ut velut unus
circulus sint appareant, quia in humore madescunt,
et aliis humorem infundunt, quemadmodum
et discretio bona opera in moderatione sua continet,
ne in ruinam vadant.
De sexto circulo, qui in similitudine tenuis aeris a
superioribus procedere videtur, quid in suo loco,
valeat, et quid in mystica ratione per eum figuretur.
VIII.
Et sub hoc circulo, videlicet fortis et albi
lucidique aeris quasi alius aer tenuis signatus est,
qui de superioribus circulis seu elementis, velut
sufflatum aerem se procedentem demonstrat, qui et
ab ipsis elementis non separatur, quemadmodum

halitus hominis ab ipso egreditur, nec tamen ab eo
separatur. Idem etiam aer ut nubes interdum elatas
et lucidas interdum inclinatas et umbrosas videtur
superius portare, quas supradictus aquosus
aer exspuit, et recolligit, sicut follis fabri flatum
emittit, et retrahit, ita ut dum quaedam stellae in
praefato elemento ignis positae, in circuitionibus
suis sursum ascendunt, nubes istas sursum trahant,
unde et lucidae fiunt. Sed cum in circuitionibus suis
descendunt, illas deorsum remittunt, et sic umbrosae
sunt et pluvias serunt. Et praefatus tenuis aer
videtur se quasi per totam praedictam rotam diffundere,
quoniam omnia quae in mundo sunt ab eo
vegetantur et sustentantur. Sed et sub defensione
discretionis recta desideria fidelium hominum in

subtilitate justitiae degentia de superioribus virtutibus
et confortationibus per Spiritum sanctum se
processisse demonstrant, cum se ab illis non avertunt,
sed cum omni devotione ipsis sine intermissione
adhaerent, firmam mentem in ipsis fidelibus
nunc in fiducia clarescentem, nunc in humilitate
trementem, ad Deum habentia quae de sanctis operibus
et exemplis justorum oritur, et ad ipsa recolligitur,
quemadmodum operarius de opere suo remuneratur.
Nam dum in hominibus bona scientia
Spiritu sancto ignita in justificationibus suis ad coelestia
se tollit, mentes illorum secum trahit, easque
puras ibi facit, et dum in eisdem justificationibus
ad corporales necessitates se declinat, mentes eorum
ad ipsas remittit, ita ut in curis istis quasi turbidae

sint appareant, imbrem lacrymarum tamen ferentes,
quia terrenis se inhaerere prorsus gemunt, quamvis
se totos divinae potentiae committendo inferant.
Quare isti sex circuli sine intervallis sibi invicem
jungantur, et quid per hanc connexionem innuatur.
IX.
Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio
ad invicem conjuncti erant, quia si divina
dispositio ista conjunctione eos sic non solidasset,
firmamentum dirumperetur, nec consistere posset,
ostendentes quod perfectae virtutes in fideli homine
sibi consociatae per inspirationem Spiritus sancti ita
confortantur, ut contra vitia diaboli pugnantes, quaeque
bona opera unanimiter perficiant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.