PL 197, col. 759
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
Quod primus circulus igne suo alios inflammet, quartus
eos lumine suo temperet, et quod hoc in nobis
figuraliter ostendat.
X.
Supremus vero circulus velut igne suo caeteros
circulos perfundit, aquosus autem alios omnes quasi
humore suo rigat, quoniam superius elementum quod
ignis est, caetera fortitudine et candore suo roborat,
aquosum vero aliis viriditatem humectatione sua immittit,
quemadmodum et potentia Dei in mirabilibus
gratiae suae fideles homines sanctificat, opera autem
fidelium Creatoris sui pietatem in vera humilitate
sanctitatis magnificat.
De linea in praescriptam rotam quasi a primo solis
ortu usque in extremum ejus occasum protensa apparente,
et quid hoc idem gerat mystice.
XI.
Et quasi a principio orientalis partis ejusdem
rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius linea
in firmamento versus septentrionalem ejus partem
extenditur quasi septentrionalem plagam a caeteris
plagis discernens, quia a primo ortu orientis,
scilicet ubi sol primum oritur, cum dies prolongari
incipiunt usque ad ultimum occasum occidentis, videlicet
ubi sol ultra non procedit, linea, id est via
solis septentrionalem plagam devitans reflectitur,
quoniam sol eisdem partibus se non immergit, sed
eas velut in neglectu habet, ubi antiquus seductor
sedem mansionis sibi elegit, unde et illas Deus accessu
solis privavit. Sic etiam ab initio bonorum
operum in potestate Dei existentium usque ad bonam
consummationem eorum fidelis homo rectitudinem
justitiae iniquitati opponit, diabolicas artes a bonis
et sanctis operibus secernens, quia qui Deo fideliter
adhaerere voluerit, ea quae animam suam laedunt
devitare studebit, ut illud audiat quod scriptum est.
Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat
ad idem exprimendum.
XII.
« Vincenti dabo manna absconditum, et dabo
illi calculum candidum, et in calculo nomen novum,
quod nemo scit nisi qui accipit [(Apoc. II)] . » Quod
sic intellectui patet: Quicunque sinistram partem
fugit, hic magnum praelium contra tortuosum serpentem
habet, qui semper quaerit, ut illum ad sinistram
partem secum trahat. Et si ille in pugna ista
perseverans Satanam fugaverit consilio illius non
consentiens, ego qui sum, ei dabo panem vivum qui
de coelo descendit, qui ab omni humilitate voluntatis
viri, et ab omni dolo antiqui serpentis absconditus
erat, ac etiam dabo ipsis participationem illius,
qui lapis angularis existens in candida claritate
Deus et homo est, et in ipso nomen novae regenerationis,
quod Christus est, a quo et Christiani sunt,
quod nemo dum in caduca et temporali vita est ad
perfectum intelligit, nisi qui vitam aeternae beatitudinis
in remuneratione coelestium praemiorum adipiscitur.
Quod moles terrae instar globi infra praedictos sex
circulos aequali distantia a quinque superioribus
remota, in medio sexti, id est tenuis aeris immobiliter
fundata sit, et quid inde significationis colligatur.
XIII.
Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis