PL 197, col. 760

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

aeris signatus est, qui ubique in circuitu suo
aequali spatio a signo fortis et albi lucidique aeris
distat, terram ostendens quae in medio reliquorum
elementorum existit, quatenus ab omnibus temperetur.
Unde etiam hinc et hinc aequali modo ab illis
sublata, illisque conjuncta, viriditatem et fortitudinem
ad sustentationem sui ab eis assidue recipit.
Activa quoque vita velut terram designans, et quasi
in medio rectorum desideriorum conversans, et circumquaque
discurrens, aequo moderamine devotionis
ad vires discretionis se continet, cum nunc spiritalibus
officiis, nunc corporalibus necessitatibus
per fideles homines temperate insistit, quoniam qui
discretionem amant, omnia opera sua ad voluntatem
Dei dirigunt. Et tantae latitudinis quidem in transversum

est, quanta profunditas spatii a summitate
supremi circuli, usque ad extremitatem nubium, seu
ab extremitate nubium usque ad summitatem ejusdem
globi existit, quoniam a supremo Creatore terra
hac mole conglobata et roborata est, ne a strepitu
superiorum elementorum, aut vi ventorum, seu inundatione
aquarum dissolvi possit. Nam etiam quilibet
fideles dilatato corde magnitudinem potentiae
Dei considerant, atque instabilitatem mentis, debilitatemque
carnis suae inspiciunt, et sic omnia quae
agunt temperant, ne vel in superioribus vel in inferioribus
necessariis causis justum modum excedentes
deficiant, quemadmodum et Paulus fideles exhortatur,
dicens:
Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et
quomodo intelligenda sint.
XIV.
« Omnia autem facite sine murmurationibus
et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices
filii Dei sine reprehensione, in medio nationis
pravae et perversae, inter quas lucetis sicut luminaria
in mundo verbum vitae continentes [(Philip. II)] . »
Quod sic intellectui patet: Homo quasi in bivio est,
ita ut si in luce salutem a Deo quaesierit, illam recipiet;
si autem malum elegerit, diabolum ad poenam
sequetur, et ideo homo humanam naturam ac
omnia opera sua sine murmurationibus, id est sine
gibbis peccatorum, ac sine haesitationibus, scilicet
fidem perfectam habens portet, ita ut non dubitet
cum bonum amat et malum odit, in futuro judicio

liberari, et a perditis separari, qui a bono malum
amplectendo declinant. Et qui haec faciunt, nullum
laedentes, sine clamore contumacis querimoniae
erunt, in simplicitate quoque bonorum operum filii
Dei existentes, et absque omni dolo deceptionis irreprehensibiles
coram aestimatione illorum manentes
qui in pravis et perversis actibus se fortes esse
gloriantur. Inter quos in perfectione verae fidei sic
lucent, quemadmodum luminaria, quae in officio suo
secundum quod Creator omnium disposuit, mundum
illuminant, cum ipsi doctrina sua quae ad vitam
respicit, quam plurimos ad Deum convertunt, ut
etiam Filius Dei sine peccato omnibus in mundo
lucebat. Nam et Deus duo luminaria videlicet solem
et lunam in firmamentum posuit, quae scientiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.