PL 197, col. 764
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
sanctitas a fide ad plenitudinem perfectionis
quae inter timorem Domini et corporalem tribulationem
est se prolongans, ut supra dictum est, uno
modo aequalique studio exspirationis virium suarum
hominem ad beatitudinem provocant, quia quamvis
diversas operationes habeant, ad unam tamen beatitudinem
tendunt. Nam virtus altera ab altera in
operatione rectitudinis procedit. Omniaque capita
haec, id est virtutes istae in scientia Dei sunt, scientiamque
Dei attendunt, hominique tam in corporalibus,
quam in spiritalibus necessariis causis assistunt.
Timore enim Domini hominem inspirante,
homo ipse Deum vereri incipiens, sapienter incedit
bona et recta opera perficiendo. Fiducia quoque
qua homo in Deum confidit, cum constantia ipsum
tangit, quatenus in Deum constanter confidat, cogitationesque
ad Deum erigat, quoniam mentes fidelium
a virtute constantiae roborantur. Fides autem
cum sanctitate ea quae in infidelitate dijudicanda
sunt dijudicat, seque velociter dilatans, credentes
cito imbuit, cum auditus illorum omnes tumultus
perversarum cogitationum deserens, lubricas
etiam voluptates interius evertit. Quod si
homo viriditatem virtutum istarum deserens in
ariditatem negligentiae vertitur, ita ut humore et
viriditate bonorum operum careat, vires animae
ipsius deficiunt et arescunt; si vero luxu voluptatum
quasi incongrua inundatione nimis perfunditur,
mens ipsius lubrice inccdens liquescit. Si autem
recto tramite incedit, omnia opera ipsius ad prosperitatem
diriguntur, velut in Cantico canticorum
scriptum est:
Testimonium de Canticis canticorum ad eadem conveniens,
et quomodo intelligendum sit.
XIX.
« Introduxit me rex in cellaria sua. Exsultabimus
et laetabimur in te memores uberum tuorum
super vinum; recti diligunt te [(Cant. I)] . »
Quod sic intellectui patet: Quia ego anima fidelis
hominis, gressu veritatis Filium Dei, qui per humanitatem
suam hominem redemit, secura sum, introduxit
me ille, qui cunctorum rector existit, in plenitudinem
donorum suorum, ubi omnem saturitatem
virtutum invenio, et ubi de virtute in virtutem fiducialiter
ascendo. Unde et nos omnes qui per sanguinem
ejusdem Filii Dei redempti sumus, toto corpore
exsultabimus, totaque anima laetabimur in te,
o sancta Divinitas, per quam subsistimus, ad memoriam
revocantes dulcedinem supernorum praemiorum
super omnes passiones et tribulationes
quas ab adversariis veritatis passi sumus, ita ut
illas quasi pro nihilo ducamus, dum delicias quas
nobis in ostensione mandatorum tuorum proponis
degustamus. Et sic qui in operibus sanctitatis recti
sunt diligunt te vera et perfecta dilectione, quoniam
omnia bona te diligentibus concedis, et quia etiam
tandem vitam aeternam eis tribuis. Sed et sapientia
cellariis, id est mentibus hominum infundit et apponit
justitiam verae fidei per quam verus Deus cognoscitur,
ubi eadem fides hiemem et omnem humiditatem