PL 197, col. 765

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

vitiorum ita comprimit, ut nequaquam ulterius
virescere aut crescere possint, et ubi ipsa
omnes virtutes etiam sibi attrahit et adjungit, ut
vinum vasi infunditur, quod ad bibendum hominibus
datur. Quapropter et fideles in vera fiducia
aeterni praemii exsultantes et gaudentes manipulos
bonorum operum quae operati sunt portant, justitiamque
Dei sitiunt, et sanctitatem de uberibus ejus
sugunt, nec hoc modo extaediari poterunt, quin
semper in contemplatione Divinitatis delectentur,
quoniam sanctitas omnem humanum intellectum
praecellit. Cum enim homo rectitudinem recipit, se
ipsum relinquit, virtutesque gustat et bibit, ac per
illas confortatur, sicut venae bibentis vino implentur,
nec in vitiis infidelitatis officialis et immoderatus

est, quemadmodum ebrius a vino extra se
est, non attendens quid faciat. Sic recti diligunt
Deum, quia taedium in illo non est, sed perseverantia
in beatitudine.
Quare principalis ventus occidentalis in effigie capitis
lupi sub pedibus supradictae imaginis in circulo
aquosi aeris appareat; cur etiam duo collaterales
venti, alter in cervi, alter in forma capitis cancri
demonstrentur.
XX.
Quod autem sub pedibus ejusdem imaginis
hominis in signo aquosi aeris velut caput lupi quasi
flatum ex ore suo producens apparet, hoc est quod
sub potestate illius, qui propter homines homo factus
est, in plaga occidentis de aquoso aere quemadmodum
lupus principalis occidentalis ventus spirans

venit in forma lupi, qui in silva latet, et qui
rapax est, eum cibos quaerit, significans quod ventus
iste de latibulo suo scilicet de aquoso aere exiens,
viridi atem herbarum nunc educit, nunc repente
arefaciendo opprimit. Qui etiam a dextra oris ipsius
aliquantum in longum erumpens in medio medietatis
spatii, quod inter capita lupi et ursi est, formam
capitis cervi accipit, ex cujus etiam ore velut
alius flatus veniens in eadem medietate finitur, quoniam
partes illas ventus iste petens, in medio medietatis,
quae inter occidentem et septentrionem est,
ad naturam cervi se convertit, ita ut ibi collateralis
sibi ventus exiens, quemadmodum cervus fortiter
pungendo, velociterque currendo, flamina sua usque
ad medietatem ipsam emittat. A sinistra vero

oris ejusdem lupini capitis flatus, qui ab ipso ore
procedit, se prolongans, in medio etiam medietatis
spatii quod inter capita lupi et leonis est, in caput
cancri cum duabus forficibus quasi cum duabus pedibus
surgit, de cujus quoque ore quasi alius flatus
exiens, in ipsa medietate residet, quia in partibus
illis idem ventus officia sua exercens, in medio medietatis,
quae inter occidentem et austrum est, ad
naturam cancri ante et retro incedentis revertitur,
quoniam ibi collateralis ejus ventus procedens, in
instabilitate ut cancer nunc hac nunc illac flando
ad praedictam medietatem se diffundit. Qua autem
spatiorum mensura capita haec ab invicem distant,
eadem mensura et forma flatus eorum hinc et hinc
in longitudine extenditur, ut et de aliis superius dictum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.