PL 197, col. 767

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

timetur, homo in omnibus cautior judicetur.
Et hae omnes visionem Dei, qui cuncta comprehendit,
inspicientes, hominem etiam ut voluntatem
Dei perficiat, virtute virium suarum impellunt. Nam
infernales poenae, ut Deus timeatur, faciunt, quia
cum homo poenas veraciter timet, peccare desistit,
atque cum bona exempla in aliis hominibus videt,
plurimas indignationes in semetipso multoties suffert,
ita ut cum illas patienter portat, in omnibus
operibus suis sanctitatem demonstret. Sed cum per
sustentationem bonorum operum prospere incedit,
nulla adversa patiens, virtute illorum ad velocitatem
rectitudinis se conjungit, ita ut prosperitatem
temporalium habens, gratiae Dei nihil haesitans, fiducialiter
se commendet, quatenus etiam caducis

rebus velut in ante gradiens sic utatur, ne aeternis
in coelestibus post se vadens privetur. Qui autem
viriditate Spiritus sancti caret, in infidelitate suffocatur,
in pravisque actibus consumitur, submersionemque
tartaream incurrit, quoniam gratiae Dei
se commendare non studuit. De hoc loquitur Isaias
servus meus, dicens:
Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi
debeant.
XXII.
« Auferam sepem ejus, et erit in direptionem,
diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem,
et ponam eam desertam. Non putabitur, et
non fodietur, et ascendent super eam vepres et
spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam

imbrem [(Isa. V)] . » Quod sic intellectui patet: Omnis
qui in Deum non confidit, nec attendit quomodo
a Deo creatus sit, sed eum reprehendit tanquam
in peccatis ipsius culpabilis sit, et quasi
recta itinera in eo non constituerit, nec vult aspicere
ortum et occasum solis et lunae ac stellarum,
quas Deus in coelum posuit, nec ventum cum aere,
nec terram cum aquis, et caeteris creaturis, quae
omnia Deus propter hominem creavit, quatenus
in omnibus his cognosceret ad quantum honorem
creatus esset, me qui sine initio, et sine fine
sum contemnit, atque omnem creaturam destruit,
nec illam, nec seipsum perfecte cognoscit. Unde
et ego auferam defensionem ejus, quoniam alium
adjutorem non habet, et alieni a vita eum diripient,

diruam quoque minutionem ipsius, et a daemonibus
conteretur, et sic a bonis angelis deseretur.
Nam omnis connexio concupiscentiarum illius
auferetur, et canibus bestiisque distribuetur, quia
minus quam animalia me cognovit, cum illa ut
creata sunt faciant, quapropter etiam ut stercus
conculcabitur, atque ab omni beatitudine deseretur.
Sed et in numerum filiorum Dei non ponetur,
nec sarculo fidei de peccatis suis evertetur, quia
illum imitatus est, qui similitudinem Dei habere
voluit, qui a nullo processit, et sine fine est. Et
ideo quoque per superbiam insurgunt in eo dissensiones
et irae, furores, qui eum omnino ab omni
gloria supernae haereditatis scindunt, atque hoc
modo Spiritus sancti rore et gratia carens, in tantam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.