PL 197, col. 768

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

ariditatem vertitur, ut nullum fructum bonorum
operum praeferat. Sed ut homo a Deo quaerit,
quatenus horrida potestas sedetur, et ea quae sibi
necessaria sunt concedantur, sic etiam a Deo postulet,
ut mala scientia in ipso superetur
Quare principalis ventus australis in dextera parte
ejusdem imaginis velut caput leonis in circulo lucidi
ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales
venti ejus alter in serpentis, alter in figura capitis
agni conspiciatur.
XXIII.
Sed ad dexteram praedictae imaginis hominis,
in signo lucidi ignis, velut caput leonis aspicis,
quod ab australi plaga ad prosperitatem hominis
directum, de supradicto elemento lucidi ignis
leonem quasi principalem australem ventum exeuntem
demonstrat, quoniam ut leo fortis est, et in

fortitudine sua voluntatem suam exercet, ita et
ventus auster in igne et ab igne fortis et praeceps
existit, atque cum dies in longitudine se protrahunt
potens est, et in eadem potentia collisionem et diruptionem
nubium, ac pericula in repentina emissione
imbrium parat. Et cujus ore quasi flatus egrediens
ab utraque parte oris ejusdem aliquantum prolongatur,
quia de plaga hac australi idem ventus
procedens se in utramque partem sui, videlicet hac et
illac extendit, et sic etiam in dextera parte in caput
serpentis, in sinistra autem in caput agni formatur,
quoniam in dextrali parte ventus iste naturam serpentis
sibi assumens, qui leniter supplicat, acriter
autem insidias ponit, quemadmodum serpentes aliquando

lenes flatus producit, sed interim etiam fortes
punctus et ictus emittit; in sinistrali autem in agnum
qui mitis et lenis est vertitur, quia in eisdem partibus
suavem et non periculosum se ostendit. Et
caput serpentis in medio medietatis spatii quod inter
caput leonis et lupi est se ostendens, velut flatum
emittit, qui se ad eamdem medietatem extendit,
ac flatui qui de capite cancri egreditur, quod inter
caput lupi et leonis est se conjungit, quoniam juxta
naturam serpentis, ut supra demonstratum est, ventus
iste principali vento austri collateralis, in medio
medietatis longitudinis illius, quae inter austrum et
occidentem existit emergens, spiramina sua usque
ad eamdem medietatem, quae inter austrum et occidentem
est extendit, nec terminum hunc quemadmodum

nec alii nisi ex judicio Dei transgreditur,
ibique flatum de collaterali vento surgentem, qui
inter occidentem et austrum est excipit. Nam si
longitudo spatii quae inter austrum et occidentem
est, in partes quatuor dividitur, terminus ab austro
partis primae, qui et initium est partis secundae,
medius est inter initium partis primae, ac terminum
partis secundae, terminusque partis secundae, qui et
initium est partis tertiae, medietas longitudinis illius
est, quae inter austrum et occidentem est. Eodem
quoque modo finis ab occidente e contra partis primae,
qui et initium est e contra partis secundae, medius
est inter initium ibidem partis primae, ac finem
illic partis secundae, terminusque ibidem partis secundae,
qui et initium illic est partis tertiae, medietas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.