PL 198, col. 1053
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
Verba S. Scripturae diverso charactere notare omisimus, quia cum auctoris scopus historia sit, nunc
contrahit illa, nunc extendit, ita ut nostrae Vulgatae verbis per omnia regulariter non adaptantur.
Quot quantaque correximus, antiquam cum praesenti impressione conferenti manifesta erunt, sed
adhuc manent corrigenda, non inficiamur, typothetarum incuria pro excusatione sit; deinde, labor humanus
facile labitur, et solum Dei perfecta sunt opera.
Breviationem hujus operis, sub titulo: Abbreviationes Petri Comestoris, unico libro compressisse dicitur
Gualtherus Huntus, Anglus, ordinis Carmelitarum, doctor Oxoniensis, qui clarebat anno 1478.
Obiit Petrus Comestor Parisiis anno 1178, vel circiter, sub ipso enim a Monacho Sancti Mariani in
suo Autissiodorensi Chronico ejus transitus notatur his verbis: Petrus Comestor famosissimus doctor
obiit, qui testamento sapienti disposito, cuncta quae habuit, pauperibus et ecclesiis prorsus distribuit.
Sepultus fuit in ecclesia S. Dionysii in ipsa civitate Parisiensi, cum epitaphio, sibi ante obitus diem ab
ipso inscripto, quod subjicimus.
Petrus eram, etc. Exstat supra col. 1048.
Horum, benigne lector, te monuisse supervacaneum non judicavimus. Vale, et fruere,
HISTORIA SCHOLASTICA ERUDITISSIMI VIRI MAGISTRI PETRI COMESTORIS.
PROLOGUS EPISTOLARIS,
Reverendo Patri, ac domino suo GULIELMO, Dei gratia, Senonensi archiepiscopo, PETRUS servus Christi
presbyter Trecensis, vitam bonam et exitum beatum.
Causa suscepti laboris fuit instans petitio sociorum. Qui cum historiam sacrae Scripturae in serie, et
glossis diffusam lectitarent, brevem nimis et inexpositam, opus aggredi me compulerunt: ad quod pro
veritate historiae consequenda recurrerent. In quo sic animus stylo imperavit, ut a dictis Patrum non
recederem, licet novitas favorabilis sit, et mulcens aures. Porro a cosmographia Moysi inchoans, rivulum
historicum deduxi, usque ad ascensionem Salvatoris, pelagus mysteriorum peritioribus relinquens,
in quibus et vetera prosequi et nova cudere licet. De historiis quoque ethnicorum, quaedam incidentia
pro ratione temporum inserui, instar rivuli, qui secus alveum diverticula quae invenerit replens praeterfluere
tamen non cessat. Verumtamen quia stylo rudi opus est lima, vobis, Pater inclyte, limam reservavi,
ut huic operi, Deo volente, et correctio vestra splendorem, et auctoritas praebeat perennitatem. Per
omnia benedictus Deus.
INCIPIT HISTORIA SCHOLASTICA THEOLOGIAE DISCIPLINAE.
Imperatoriae majestatis est, in palatio tres habere mansiones: auditorium vel consistorium in quo
jura decernit: coenaculum, in quo cibaria distribuit; thalamum, in quo quiescit. Ad hunc modum Imperator
noster, qui imperat ventis et mari, mundum hunc habet pro auditorio: ubi ad nutum ejus
omnia disponuntur. Unde illud Isaiae: Coelum et terram ego impleo [(Isa. XXV)]
. Secundum hanc dicitur
Dominus. Unde: Domini est terra, et plenitudo ejus [(Psal. XXII)]
. Animam justi habet pro thalamo, quia deliciae
sunt ei ibi quiescere, et esse cum filiis hominum [(Prov. VIII)]
: secundum hanc dicitur sponsus, et
anima cujusque sponsa [(Ose. II)] : Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut
sobrios reddat. Unde: Ambulavimus in domo Dei cum consensu [(Psal. LIV)]
, in sacra Scriptura id ipsum
sapientes. Secundum hanc dicitur paterfamilias: Coenaculi hujus tres sunt partes, fundamentum, paries,
tectum. Historia fundamentum est, cujus tres sunt species: annalis, kalendaria, ephimera. Allegoria
paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia, doma culmini superpositum, quae
per id quod factum est quid a nobis sit faciendum insinuat. Prima planior, secunda acutior, tertia
suavior: sumitur allegoria quandoque a persona, ut Isaac significat Christum; etiam David quandoque
hoc modo significat Christum. Quandoque a re quae non est persona, ut vervex occisus humanitatem
passam significat, et lapis duritiem cordis: persona enim est individua rationalis naturae substantia;