PL 198, col. 1055

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

quandoque a numero, ut apprehendent septem mulieres virum, unum, etc. [(Isa. IV)] , id est septem dona
gratiarum Spiritus sancti. Quandoque a loco, ut per montem in quo docebat Christus eminentia virtutum [(Matth. V)] ;
quandoque a tempore, ut non sit fuga vestra hieme vel Sabbato [(Matth. XXIV)]
, id est in
refrigeratione charitatis; quandoque a facto, ut interfectio Goliae a David [(I Reg. XVII)] , id est interfectio
diaboli a Christo. Tropologia est sermo conversivus, pertinens ad mores animi; et magis movet
quam allegoria, quae pertinet ad Ecclesiam militantem, anagoge ad triumphantem et ad Domini
trinitatem.
HISTORIA LIBRI GENESIS
CAP. I. De creatione empyrei et quatuor elementorum.

In principio erat Verbum, et Verbum erat principium,
in quo, et per quod Pater creavit mundum [(Joan. I)] .
Mundus quatuor modis dicitur: quandoque
empyreum coelum mundus dicitur propter sui
munditiam; quaudoque sensibilis mundus, qui a
Graecis pan, a Latinis omne dictus est quia, philosophus
empyreum non cognovit; quandoque sola regio
sublunaris, quia haec sola animantia nobis nota
habet de qua: Princeps hujus mundi ejicietur foras [(Joan. XII)]
;
quandoque homo mundus dicitur, quia
in se totius mundi imaginem repraesentat. Unde a
Domino homo omnis creatura dictus est, et Graecus
hominem microcosmum, id est minorem mundum
vocat. Empyreum autem et sensibilem mundum, et

sublunarem regionem creavit Deus, id est de nihilo
fecit; hominem vero creavit, id est plasmavit. De
creatione ergo illorum trium inquit legislator: In
principio creavit Deus coelum et terram [(Gen. I)]
, id
est continens et contentum, id est coelum empyreum
et angelicam naturam. Terram vero materiam
omnium corporum, id est quatuor elementa, id est
mundum sensibilem ex his constantem. Quidam
coelum superiores partes mundi sensibilis intelligunt;
terram inferiores et palpabiles. Ubi nos habemus Deus,
Hebraeus habet eloim, quod tam singulare
quam plurale est, id est Deus, vel dii quia
tres personae unus Deus creator est. Cum vero
dixit Moyses, creavit trium errores elidit, Platonis,

Aristotelis et Epicuri. Plato dixit tria fuisse ab
aeterno, scilicet Deum ideas, ile, et in principio
temporis, de ile mundum factum fuisse. Aristoteles
duo, mundum et opificem, qui de duobus
principiis, scilicet materia et forma, operatus est
sine principio, et operatur sine fine. Epicurus duo,
inane et atomos: et in principio natura quosdam
atomos solidavit in terram, alios in aquam, alios in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.