PL 198, col. 1056

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

aera, alios in ignem. Moyses vero solum Deum
aeternum prophetavit, et sine praejacenti materia
mundum creatum. Creatus autem est in principio,
id est in Filio, et iterandum est in principio sic: In principio creavit Deus coelum et terram,
in principio
scilicet temporis. Coaeva enim sunt mundus
et tempus. Sicut autem solus Deus aeternus, sic
mundus sempiternus, id est semper aeternus, temporaliter
aeternus angeli quoque sempiterni. Vel in
principio omnium creaturarum, creavit coelum et
terram, id est has creaturas primordiales fecit, et
simul. Sed quod simul factum est, simul dici non
potuit. Licet enim hic prius nominetur coelum,
quam terra, tamen scriptum est. In initio, tu Domine,
terram fundasti, et opera manuum tuarum

sunt coeli [(Psal. CI)]
, hanc creationem mundi praelibata,
sub operibus sex dierum explicat Scriptura,
insinuans tria, creationem, dispositionem et ornatum.
In primo die creationem, et quamdam dispositionem;
in secundo et tertio, dispositionem; in
reliquis tribus ornatum.
CAP. II. De primaria mundi confusione.
Terra autem erat inanis et vacua [(Gen. I)]
, id est
machina mundialis adhuc erat inutilis, et infructuosa,
et vacua ornatu suo. Et tenebrae erant super
faciem abyssi. Eamdem machinam quam terram
dixerat, abyssum vocat pro sui confusione et obscuritate.
Unde et Graecus eam chaos dixit. Quia
vero dictum est, tenebrae erant, quidam dogmatizaverunt

tenebras fuisse aeternas; quae jam, scilicet
cum mundus fieret, erant. Alii irridentes Deum veteris
testamenti, dicunt eum prius creasse tenebras
quam lucem. Sed tenebrae nihil aliud sunt quam
lucis absentia. Obscuritas autem quaedam aeris a
Deo creata est, et dicta tenebrae. Unde et in catalogo
creaturarum dictum est: Benedicite, lux et tenebrae,
Domino [(Daniel. III)]
.--Et Spiritus Domini,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.