PL 198, col. 1061
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
et ignoto nobis, ut ibi: In illa die stillabunt montes
dulcedinem [(Amos. IX)]
. In annos etiam pluraliter
dictum est, quia etiam annus multipliciter
dicitur. Nec hoc dico, quia apud diversas nationes
sunt utique diversae annorum distinctiones
majorum et minorum, et planetae annos suos habent.
Sed secundum etiam Ecclesiae usum dicimus
hoc. Est enim annus lunaris habens trecentos quinquaginta
quatuor dies; est solaris constans ex diebus
trecentis sexaginta quinque, et quadrante, id
est sex horis. Est et bissextilis constans ex trecentis
sexaginta sex; est embolismalis, qui constat ex
trecentis octoginta diebus, et excedit, habens tredecim
lunationes. Dicitur etiam annus ab ana, quod
est circum, quia in se revolvitur. Unde, et antiquiores,
ante usum litterarum, annum figurabant
sub specie serpentis, cujus cauda in os ejus revolvebatur.
Facta ergo luminaria posuit Deus, ut luceant in firmamento coeli,
et illuminent terram, sed
non semper, et dividant lucem ac tenebras. Quod
autem luna in plenilunio facta sit ex alia perpenditur
translatione, quae habet: Et luminare minus in
inchoatione noctis. In principio enim noctis non
oritur luna nisi panselenos, id est rotunda. Et dicitur
a pan Graece, id est totum latine, et selenos,
id est luna, vel mene, id est luna, quod nos plenilunium
appellamus. Inde perpenditur, quod sol factus
est mane in oriente, et facto vespere luna facta est
in initio noctis, similiter in oriente. Volunt tamen
quidam quod mane simul facti sint, sol in oriente,
luna in occidente, et sole occidente, luna
sub terra rediit ad orientem in inchoatione noctis.
CAP. VII. De opere quintae diei.
Quinta die Deus ornavit aerem et aquam, vola
tilia dans aeri, natalitia aquis: et utraque ex aquis
orta sunt [(Gen. I)] . Facilis enim transitus est aquae
in aera tenuando, et aeris in aquam spissando. Pisces
vocavit Moyses reptilia, quia impetu quodam
totos se rapiunt, ut serpentes: non feruntur pedibus,
ut ferae. Nota quia ex hoc quod dictum est,
creavit volatile coeli super terram, erravit Plato, qui
descendens in Aegyptum libros Moysi legit, et putavit
Moysen sensisse volatilia esse ornatum aeris
tantum circa terram, ornatum vero aeris superioris
calodaemones, et cacodaemones: sed non ita est.
Boni enim daemones, ut dictum est, sunt in empyreo;
mali vero in hunc aerem caliginosum detrusi
sunt ad poenam, non ad ejus ornatum. Deus enim peccantibus angelis non pepercit
[(II Petr. II)]
.-- Creavit
Deus, id est plasmavit cete grandia. Cete
generis neutri est indeclinabile (declinatur tamen cetus, ceti). Et omnem animam viventem atque motabilem,