PL 198, col. 1062
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
quam produxerant aquae.
Motabiles autem
dicuntur animae piscium et avium, respectu animae
hominis. Illae enim moventur de esse ad non esse;
ista non, quia perpetua est, vel quia forsan animas
non habent: sed tamen spiritus vegetativos, quia
cum ipsis animabus exstinguitur: ipsum animal
vocavit animam, id est vivens. Unde, et Graeci
dividunt animalia, per zoa, et psycheia zoa, id est viventia bruta,
sed psycheia animata, a psyche, quod
est anima rationalis. Sed etiam dicitur creatum motabile,
quod creatum est sic, ut moveretur de vita ad
mortem: quod non homo qui creatus est, ut non
moreretur, si vellet. Illa vero creata sunt, vel ut in
esum cedant aliis, vel senio deficiant. His benedixit
Deus: Crescite, et multiplicamini.
CAP. VIII. De opere sextae diei.
Sexta die ornavit Deus terram: produxit enim
terra tria genera animalium, jumenta, reptilia, bestias [(Gen. I)]
.
Sciens enim Deus hominem per peccatum
casurum in poenam laboris, ad remedium
laboris dedit ei jumenta, quasi adjuvamenta, ad
opus, vel ad esum. Reptilia vero et bestiae sunt ei
in exercitium. Reptilium vero sunt tria genera.
Trahentia ut vermes, qui se ore trahunt; serpentia,
ut colubri, qui vi costarum se rapiunt, repentia
pedibus, scilicet ut lacertae et batracae. Dicuntur
autem bestiae quasi vastiae a vastando, id est
laedendo et saeviendo. Quaeritur de quibusdam minutis
animantibus, quae vel ex cadaveribus, vel humoribus,
nasci solent, si tunc orta fuerint. Quorum
sex sunt genera: Quaedam enim ex exhalationibus
habent esse, ut bibiones, vermes qui ante clepsidram
nascuntur, bibiones ex vino, papiliones ex
aqua: quaedam ex corruptione humorum, ut vermes
in cisternis; quaedam ex cadaveribus, ut
apes ex juvencis: scarabaei, et scabrones, muscae
magnae quae sonant ex volatu, nascuncuntur
ex equis; quaedam ex corruptione lignorum,
ut teredines, quaedam ex herbarum corruptione, ut
erucae ex oleribus; quaedam ex corruptione fluctuum,
ut gurguliones ex fabis. De his dicitur quia
quae sine corruptione nascuntur, ut illa quae exhalationibus,
tunc facta sunt; quae vero ex corruptionibus,
post peccatum ex rebus corruptis orta sunt.
Quaeritur quoque de nocivis animantibus si creata
sunt nociva, vel primo mitia, post facta sint homini
nociva. Dicitur quod ante peccatum hominis
fuerunt mitia, sed post peccatum facta sunt nociva