PL 198, col. 1063
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
homini tribus de causis; propter hominis punitionem,
correptionem, instructionem; punitur enim
homo cum laeditur his, vel cum timet laedi, quia
timor maxima poena est. Corrigitur his, cum scit
ista sibi accidisse pro peccato suo; instruitur admirando
opera Dei, magis admirans opera formicarum,
quam onera camelorum: vel cum videt haec
minima sibi posse nocere, recordatur fragilitatis
suae, et humiliatur. Sed diceret quis quod quaedam
animalia laedunt alia, quae nec inde puniuntur, vel
corriguntur, vel instruuntur. Sed ex his et in his
instruitur homo per exemplum. Etiam ad hoc creata
sunt, ut aliis sint in esum. Sed si iterum dicitur
quod etiam in mortuos homines saeviunt: sed et in
his instruitur homo, ne aliquod genus mortis horrescat,
quia per quoscunque transeat meatus, nec
capillus de capite ejus peribit [(Luc. XXII)] . Ad hunc
modum solet quaeri de herbis et arboribus infructuosis,
si etiam in illis diebus orta sint, cum Scriptura
non memoret nisi herbas seminales, et arbores
fructiferas, quae modo sunt. Potest dici quia
quae modo infructuosa sunt, ante peccatum fecerunt
fructum aliquem, post peccatum potius nascuntur
homini ad laborem quam ad utilitatem. Vel
homini propter, et post peccatum orta sunt, quia
post dictum est homini: Spinas, et tribulos germinabit
tibi [(Gen. III)]
. Vel quaecunque terris haerent
faciunt fructum, id est utilitatem manifestam, vel
occultam. Quia vero piscibus, et avibus dictum est:
Crescite, et multiplicamini,
etiam de his intelligendum
est, licet non sit dictum. Haec est enim communis
causa creationis eorum.
CAP. IX. De creatione hominis.
Deinde subditur de creatione hominis sic: Faciamus
hominem, etc. [(Gen. I)] . Et loquitur Pater ad
Filium, et Spiritum sanctum. Vel est quasi communis
vox trium personarum, Faciamus, et nostram:
factus est autem homo ad imaginem Dei,
quantum ad animam. Sed imago Dei est anima in
essentia, et ratione ejus, quia spiritus factus est et
rationalis ut Deus. Similitudo in virtutibus, quia
bona, justa, sapiens. Cum imagine pertransit homo [(Psal. XXXVIII)]
,
quia illam habet etiam homo peccans,
similitudine vero saepe privatur. Masculum
vero et feminam creavit eos. Hoc quantum ad corpus,
tamen dicitur creasse propter animam. Eos
autem dicit pluraliter, ne androgeos, id est hermaphroditos
factos putaremus. Tamen secundum
corpus factus est homo quodammodo ad imaginem
Dei cum
Os homini sublime dedit, etc.
[(OVID. Met. l. I, 85)] .
ut Deum, et coelestia videat, et imitetur. Unde cum
quaesitum esset a quodam philosopho ad quid factus
fuisset, respondit, ut contemplet coelum et coeli
numina. Dedit autem homini Deus potestatem, ut
praeesset aliis animantibus. In tribus ergo notatur
hominis dignitas. Primo quia non solum factus est
in genere suo ut praedicta, sed etiam quia imago