PL 198, col. 1067
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis
a principio. Quasi quaereret aliquis: Remansit
homo in loco ubi factus est, in agro scilicet
Damasceno? non. Ubi ergo translatus est? in paradisum
quem Deus die tertia plantaverat, id est plantis
aptaverat, herbis scilicet et arboribus insitum, a
principio creationis, scilicet cum apparuit arida, et
germinare terram fecit: vel a principio, id est a
prima orbis parte. Unde alia translatio habet, paradisum
in Eden ad orientem. Eden Hebraice, Latine deliciae
interpretatur. Ergo idem est paradisum
voluptatis quod paradisum in Eden, id est in
deliciis. Sed a principio, idem est quod ad orientem.
Est autem locus amoenissimus longo terrae, et maris
tractu a nostra habitabili zona secretus, adeo
elevatus ut usque ad lunarem globum attingat.
Unde, et aquae diluvii illuc non pervenerunt. Est
etiam paradisus coelum empyreum, et dicitur spiritualis,
quia regio est spirituum. Dicitur etiam
spiritualiter paradisus vita beata, vel Ecclesia. Produxitque Deus
in paradiso de humo diversa ligna
quibus delectaretur homo videndo, et sustentaretur
edendo. Produxit quidem, id est procul in
altum duxit; vel produxit, id est pro homine duxit. In medio
quorum tanquam digniora posuit lignum
vitae, et lignum scientiae boni et mali. Dictum est
autem lignum vitae ab effectu, quem habuit naturaliter,
ut comestum saepius perpetua soliditate hominem
firmaret, ita ut nulla infirmitate, vel senio,
vel anxietate, in deterius, vel in occasum laberetur. Lignum
vero scientiae boni et mali dictum est ex eo
quod secutum est ejus comestionem. Prius enim
nesciebat homo quid esset malum, quia nondum
expertus. Bonum enim dicimus sanitatem et firmitatem;
malum vero aegritudinem et imbecillitatem,
quae nondum senserat homo. Cognoverat quidem
ea per scientiam, quia ex uno contrariorum cognoscitur
reliquum, sed non per experientiam, ut
medicus dum sanus est novit morbos, sed cum
aegrotat magis cognoscit, quia novit, et sentit, sicut
de puero delicate nutrito dicitur, quia nescit
quid sit malum, imo nondum novit quantum sit
bonum, vel malum: vel malum dicitur inobedientia,
bonum obedientia, quia post comestionem novit
quantum bonum erat obedientiae, et quantum
malum inobedientiae. Plato non putans hoc posse
convenire arboribus, quod sit lignum vitae, et lignum
scientiae boni et mali, ideo utrumque hoc de
homine dictum existimavit, quia vivit et est sciens
bonum et malum, et dixit ipsum vocatum lignum,
id est corporeum, ad differentiam spirituum, id est
angelorum, qui et vivunt, et sciunt bonum et malum. In medio
vero positum tradidit, quia homo
est quasi medius inter Creatorem super se positum,
et sensibilia sub se posita. Discretam vero illius
hominis fuisse creationem a creationibus hominum
reliquorum dixit per illa duo addita, vitae, et scientiae
boni et mali. Sicut enim in Samia figura, id est