PL 198, col. 1068

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Pythagorica, quae de Samo insula fuit, haec enim
figura a Pythagora inventa est, prius est truncus
integer, et post in summo bivium, sic homo modo
in primis aetatibus quasi tantum vivit, non utens
viribus ad intelligentiam datis. Sed cum venerit ad
annos discretionis, tunc discernit inter bonum et
malum, et tunc sunt primum opera ejus bona, vel
mala. Sed non ita factum est in Adam, imo cum
vita data est ei scientia boni et mali, quasi diceret:
Factus est homo corporeus, subditus Deo, praepositus
animantibus, et simul vixit, et scivit bonum
et malum.
CAP. XIV. De fonte paradisi, et quatuor fluminibus ejus.
Et fons, vel fluvius egrediebatur ad irrigandum

paradisum, id est ligna paradisi [(Gen. II)] . Fons
potest intelligi, vel abyssus, id est matrix omnium
aquarum, vel fontes per syllepsim, singulare pro
plurali. Irrigare autem positum est pro ministrare
humorem. Dicitur enim terra circumjacens humectari
a fluminibus per tracones, id est per vias subterraneas,
vel per meatus quatuordecim stadiis, aut
sexdecim. Qui fons dividitur in quatuor flumina.
Unus dictus est Phison, qui a Gangaro rege Indiae
dictus est Ganges, et interpretatur Phison secundum
Isidorum caterva, quia decem flumina recipit,
vel immutatio oris, quia mutatur a facie, quam habet
in paradiso. Mutatur etiam secundum diversa
loca tribus modis. In colore, quia alibi clarus, alibi

obscurus, alibi turbidus; in quantitate, quia alibi
parvulus, alibi diffusus; in sensu, quia alibi frigidus,
alibi calidus: hic circumit terram Hevilath, id
est Indiam, et trahit aureas arenas. Alius dictus
est Gehon, vel Gihon, vel Igion, qui et Nilus, et
sonat hiatus terrae, vel terreus, quia turbidus est:
hic circumit Aethiopiam. Alii duo primis nominibus
vocantur Tigris, et Euphrates. Tigris animal est
velocissimum, et ideo fluvius ille a sui velocitate
Tigridi equivocatus est. Hic vadit contra Assyrios.
Dicit Josephus quod Tigris dicitur Diglat, quod
sonat acutum, vel angustum. Euphrates frugifer,
vel fructuosus de quo per quas transiret regiones,
quasi notum, tacuit Moyses, quia est in Chaldaea,
unde venerat Abraham. Haec quatuor, ut diximus

flumina ab eodem fonte manant, et separantur, et
iterum quaedam eorum inter se commiscentur, et
iterum separantur, saepe etiam absorbentur a terra,
et locis iterum in pluribus emergunt. Inde est
quod de ortu eorum varia leguntur. Dicitur etiam
Ganges nasci in locis Caucasi montis, Nilus non
procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ex Armenia.
CAP. XV. De praecepto, et prohibitione edulii.
Tulit ergo Deus hominem de loco formationis suae
in paradisum, scilicet terrestrem, ut operaretur ibi [(Gen. II)] .
Non tamen laborando ex necessitate, sed
delectando, et recreando, et sic Deus custodiret
illum, scilicet hominem. Vel utrumque refertur ad
hominem, ut scilicet homo custodiret paradisum et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.