PL 198, col. 1069

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

operaretur,
ut dictum est. Quidam codices non habent, illum,
sed illud, et tunc est sensus, et custodiret,
id est consideraret opus suum homo, ut quod
faceret in terra, per agriculturam, observaret in se
per disciplinam, ut sicut terra sibi, hic ipse obtemperaret
suo Creatori. Praecepitque ei dicens, etc. Ut
homo sciret se esse sub Domino, praeceptum accepit
a Domino. Omnis autem jussio est in duobus,
in praeceptione et prohibitione, et ideo utroque
usus est Dominus. Praecepit, ex omni ligno paradisi
comede. Prohibuit: de ligno scientiae boni et
mali ne comedas. Et datum est viro mandatum, ut
per virum etiam transiret ad mulierem: vel forte
est praeoccupatio, quia, facta muliere, utrique simul
datum est. Subdit autem poenam, si contemneret.
Quacunque die comederis, morte morieris,
scilicet
animae, et necessitatem mortis habebis. Unde alia
translatio habet planius: Mortalis eris. Septuaginta
pluraliter ponunt. Quacunque die comederitis,
morte moriemini. Ideo creditur a quibusdam utrique
dictum, et hic praeoccupatum. Facta est autem
haec jussio per aliquam creaturam subjectam, sicut
et nobis per prophetas et angelos.
CAP. XVI. De impositione nominum animantium principaliter, et mulieris formatione.

Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem solum
esse; faciamus ei adjutorium, ad procreandos
liberos, quod sit simile illi. Similia enim de similibus
naturaliter nascuntur. Sed ne videretur Adae
superflua mulieris formatio, putanti sibi in animantibus
esse simile, ideo adduxit Deus ad Adam
omnia terrae animantia et aeris. In quibus intelligenda
sunt, et aquae animantia. A parte totum accipe.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.