PL 198, col. 1072

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

Sic et pueri si videantur pudenda eorum non erubescunt,
quia beneficio aetatis motum erubescibilem
nondum senserunt: qui pudendus est et inordinatus,
quia non sine peccato fit, nisi raro spe prolis
excusatus; cum tamen excusari potest a peccato,
rubore carere non potest. Unde sanctus Zacharias
cum sanctam Elisabeth cognosceret ad gignendum
sanctum praecursorem Domini, tamen videri noluit [(Luc. I)] .
Et quibusdam hic visum est Deum praecepisse
utrique de abstinentia pomi, licet praeoccupatum
sit.
CAP. XXI. De suggestione serpentis sive daemonis.
Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae [(Gen. III)]
, et naturaliter, et incidenter. Incidenter,
quia plenus erat daemone. Lucifer enim dejectus a

paradiso spirituum, invidit homini quod esset in
paradiso corporum, sciens si faceret eum transgredi,
quod et ille ejiceretur. Timens vero deprehendi
a viro, mulierem minus providam et certam,
in vitium flecti aggressus est. Et hoc per serpentem,
quia tunc serpens erectus est ut homo, quia
in maledictione prostratus est, et adhuc, ut tradunt,
phareas erectus incedit. Elegit etiam quoddam genus
serpentis, ut ait Beda, virgineum vultum habens,
quia similia similibus applaudunt, et movit
ad loquendum linguam ejus, tamen nescientis,
sicut, et per fanaticos, et energumenos loquitur,
nescientes, et ait: Cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi, id est, ut comederetis
de ligno, sed non de omni. Quaerit ut ex

responsione occasionem inveniat dicendi ad quod
venerat. Et sic factum est. Cum enim quasi dubitando
dixit mulier: Ne forte moriamur, quia
dubitans ad quamlibet partem de facili flectitur,
unde securus de imperatione ait: Nequaquam moriemini:
imo Deus nolens vos similari ei in scientia,
et sciens quod cum comederetis ex ligno hoc eritis sicut dii, scientes bonum et malum,
quasi invidus
prohibuit. Et elata mulier volens similari
Deo, acquievit.
CAP. XXII. De esu pomi, et statu post peccatum.
Vidit quoque mulier prius, quod lignum esset pulchrum
visu [(Gen. III)]
, id est mundum, et ex odore,
vel tactu notans, quod ad vescendum suave, comedit,
deditque viro suo, forte praemonens verbis persuasibilibus,

quae transit legislator brevitatis causa.
Qui, et ei facile acquievit, quia, cum crederet
prius mulierem statim morituram, juxta verbum
Domini, et vidisset non fuisse mortuam, dictum
hoc a Domino aestimavit quasi tantum ad terrorem,
et comedit. Et aperti sunt oculi eorum, id est visu
tale quid perceperunt, quod non ante, disconvenientiam
scilicet nuditatis. Vel non de oculis corporis
intelligendum est cum dictum sit: Vidit
mulier lignum, etc. Non enim accesserunt ad
lignum, quasi palpones. Sed oculis eorum, dicimus
concupiscentiam et cognitionem ejus. Erant
enim in eis naturales motus concupiscentiae, sed
repressi, et clausi, ut in pueris usque ad pubertatem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.