PL 198, col. 1073
Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne
et tunc tanquam rivuli aperti sunt, et
ceperunt moveri, et diffundi, quos cum prius in se
esse non sensissent, tunc experti sunt, et cognoverunt
eos. Et sicut inobedientes fuerunt suo superiori,
sic et membra coeperunt moveri contra suum
superius, id est rationem. Et primum motum concupiscentiae
contrarium rationi senserunt in genitalibus,
et sua contra se moveri videntes, erubuerunt.
Unde, et illa pudenda dicta sunt. Caetera
quidem membra ad nutum hominis stant, aut moventur,
pudenda non. Quia vero haec est porta
propaginis, et inobedientia membrorum, quasi
signum inobedientiae parentum scriptum est in
porta. Et cognoverunt se nudos, id est disconvenire
pudenda, id est erubuerunt videri pudenda.
Tamen Josephus tradit scientiam cognoscendi se
nudos, et intelligendi confusionem suam, habuisse
ex esu ligni, quasi hunc effectum naturaliter habentis,
dicens: « Ista namque plantatio causa acuminis
erat, et intellectus. »
CAP. XXIII. De maledictionibus serpentis, viri et mulieris.
Tunc fecerunt sibi perizomata [(Gen. III)]
, id est
succinctoria, quasi bracas breves, ut campestria.
Nec sine causa de foliis ficuum, quia de succo eorum
si teratur, caro hominis inuncta statim ibi
sentit voluptatis pruriginem, ut quasi per hoc ostensum
sit quia pruriginem voluptatis jam in carne
senserant: quae prurigo designat pruriginem voluptatis
quam ipsi habuerunt. Hinc quidam dicunt
ficum fuisse arborem prohibitam. Et audierunt vocem
Domini deambulantis, ut ex ipso suo motu jam
videretur eos arguere, quia non steterant in praecepto.
Loquebatur autem per subjectam creaturam
cis. Et absconderunt se a facie Dei in medio lignorum. Vocavitque Dominus
virum, scilicet, cui dederat
praeceptum, et increpando, non ignorando,
ait: Adam, ubi es? quasi dicat: Vide in qua miseria
es. Qui ait: Abscondi me, quia nudus eram.
Stulta responsio, quasi displiceret nudus, qui talis
fuerat factus. Et ait Dominus. Quis hoc indicavit
tibi, nisi quod de ligno comedisti? Ille vero non
humiliter confitens, sed peccatum in uxorem retorquens,
imo in ipsum mulieris datorem, ait:
Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno,
et comedi. Et ad mulierem ait: Quare hoc fecisti?
Nec ipsa se accusavit, sed obliquavit peccatum
in serpentem, tacite vero in Auctorem serpentis.
Serpens vero non interrogatur, quia per se hoc
non fecerat, sed diabolus per eum. Et maledicens
eis, incepit a serpente, ordinem servans, et congruum
maledictionum numerum. Serpens enim; et
prius et plus peccavit, quia in tribus; mulier post,
et minus eo, sed plus viro, quia in duobus; homo
postremo, et minus, quia in uno. Serpens invidit,
mentitus est, decepit. His tribus redditae sunt tres
maledictiones. Quia invidit hominis excellentiae,