PL 198, col. 844

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

quia saeculum jam dudum reliquisti, mundi
pompis renuntiasti, ad vitam communem venisti,
religionis habitum assumpsisti. [ Cod. Gem., suscepisti.]
Humilitatis disciplinis in schola Christi associata
es, eligens abjecta esse in domo Dei magis
quam habitare in tabernaculis peccatorum. Sed volo
ut mihi sine confusione aperias quomodo haec tua
tibi conversatio placet.
Anima. Sicut illa pristina saecularis conversatio,
in qua dudum fui, in cunctis mihi displicuit, unde
et ei renuntiavi: sic et ista, in qua nunc sum, jam
mihi ex toto non placet, imo displicet in multis. Tot
namque tentationes hinc inde me fatigant, tot me
hinc inde tribulationes concutiunt, ut vix subsistere
queam.
Ratio. Non multum debes mirari quod te multis
hinc inde modis tentationes fatigant. Tota namque
vita tua super terram tentatio est. Sed omnibus viribus,
omnibus quibus vales modis in praelio regis
tui infatigabiliter persiste; quia non coronaberis, nisi
legitime certaveris.
Anima. Bene quidem dicis; sed speravi, quando
saeculo renuntiavi et ad vitam religiosam veni, ad
pacem me et quietem debere venisse. Nunc autem
vice versa ad magnas tribulationes et angustias me
video pervenisse et ad majores miserias quam habui
quando in saeculo fui. Et qui idcirco de maris profundo
ad portus soliditatem confugi, ut et ventorum
violentiam, et fluctuum devitarem saevitiam, nunc

magis me sentio et flatibus conquassari, et undis
hinc inde impelli in littore quam solebam, quando
natabam in mari.
Ratio. Habent quidem tribulationem religiosi sicut
et saeculares, sed non bene inter utramque discernis.
Certe quando in saeculo carnaliter vivebas,
in majore quam nunc es tribulatione eras; sed ideo
in minore te tunc fuisse aestimabas, quia eamdem
qua tunc miserabiliter vastabaris tribulationem non
sentiebas. Eratque tunc status tuus eo magis periculosus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.