PL 198, col. 849

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

in peccato tuo parcendo et tibi et ipsi in divino
examine non parcere. Quod vero eum asseris verbis
amaris culpam tuam exaggerare, magis suae charitati
quam crudelitati, magis tuae liberationi imputare
debes quam depressioni. Sciendum namque
tibi est, quod non sine magna confutatione [ cod.
Mel. magna confortatione] peccati de te rubigo expellitur;
nec sine amara potione noxius a mentis
stomacho humor ejicitur; nec sine acri dolore ulcus
a vulnere abscinditur. Verba namque sapientium
quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi [(Eccl.
XII, 11)]
; quia sancti viri culpas delinquentium nesciunt
palpare, sed pungere. Et certe gaudens potes
illa die a capitulo ire, qua condignam increpationem
pro peccato tuo audis; quia per verbum durum quod

audis in capitulo, ab illo liberaberis verbo aspero,
omnibus aliis asperiore, quod audient illi quibus
dicetur: Ite maledicti in ignem aeternum [(Matth.
XXV, 41)]
. Praeterea si doles quod fratrum proclamationibus
et Patris increpationibus, nec unum licet
tibi verbum excusatorium respondere, memento,
quis ille erat qui pro te sicut ovis ad occisionem
[cod. Mel. ad occidendum] ductus est, et sicut agnus
coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum [(Isa. LIII, 7)]
.
De quo legis quia, cum accusaretur
in multis, nihil respondit. Et quae esset capituli
humilitas, si unicuique proclamato se liceret verbis
excusare? Vel quae in eo utilitas, dum geminatur
culpa quae excusatur? Nonne ad hoc in capitulum

venimus ut et nos humiliter accusemus, et ab aliis
charitative proclamemur, ut saltem sic a nostris
reatibus absolvamur? Illud utique humilitatis est,
hoc vero utilitatis. Et quam foedum quamque periculosum
est per excusationem in loco humilitatis
superbire et in loco confessionis diffiteri, et in loco
absolutionis in peccato arctius ligari?
Anima. Omnia quae dicis vera sunt et non est in
sermonibus tuis ulla reprehensio. Sed quod de excusatione
dicis, ipse quidem qui veraciter et charitative
proclamatur, bene debet observare. Sed si
is qui malitiose et false, ut nonuunquam evenit,
accusatur, semetipsum excusat, nunquid in hoc
peccat?
Ratio. Etsi dicimus non magnum esse peccatum

quod se excusat justus, dicere tamen possumus non
magnum esse meritum quod se non excusat injustus.
Potest namque et percipere veniam, et evadere
poenam; sed illam ad quam feliciter sublimantur
qui se non excusant justi, nec gratiam meretur
nec gloriam. Illud itaque bonum, hoc vero melius est.
Scis itaque quia tres in die passionis Domini in cruce
fuerunt suspensi, videlicet latro blasphemus, latro
confitens, et ipse Agnus innocens. Et quid aliud
putamus esse capituli rigorem, nisi quamdam crucis
passionem? Et in hac passione quidam sunt blasphemantes,
quidam confitentes, quidam etiam innocentes.
Primi rebelles, secundi poenitentes, tertii
humiles. Primi merentur poenam, secundi veniam,
tertii gloriam. Primos designat latro blasphemus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.