PL 198, col. 850
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
secundos latro quidem alius sed confitens, tertios
innocens et humilis Jesus. Et cum in una eademque
sint passione, primus tamen murmurat et facit quod
non debet; secundus orat et facit quod debet; tertius
semetipsum pro nobis immolat et facit plus
quam debet. Cumque omnes accusentur, primus tamen
accusatur juste quia [ cod. Gem. et] suam nequitiam
per superbiam defendens ruit in infernum
peccati. Secundus vero non injuste, qui et culpam
per confessionem agnoscens et in voluntatem necessitatem
convertens, per absolutionem praelati reconciliatus
et ex latrone martyr effectus, intrat paradisum
Ecclesiae. Tertius vero omnino injuste et
suam non excusans innocentiam per tacitum bonae
conscientiae testimonium, per plenum mundanae
gloriae contemptum, per fortem ipsius triumphum,
etiam coelum ascendit. Vides ergo quia quantum a
passione latronis confitentis passio distat Redemptoris
innocentis, tantum ejus qui tam malitiose et
false accusatur, ab eo qui charitative et veraciter
proclamatur. Et sicut non sunt pares in merito, sic
nec aequales erunt in praemio. Quod si se excusat
injuste proclamatus, sicut non ruit per peccatum,
si tamen ejus excusationem permittit rigor capituli,
sic nec ascendit per meritum. Et dum in capitulo
innocenter non punitur, in coelo sublimiter non
coronabitur.
Anima. Rationabilia quidem videntur quae dicis;
sed magnum saepe oritur malum, si se injuste proclamati
non excusant. Ipse namque qui eum malitiose
et false proclamavit, in peccato suo manebit;
et circumsedentes nihilominus in errorem ducentur,
qui eum aestimant veraciter et charitative dixisse.
Et si lucrum magnum proclamato ejus confert silentium,
proclamanti tamen et circumsedentibus
non modicum affert damnum; quia et illum ex toto
perimit malitia, et istos ex magna parte perimit
[ cod. Gem. perurit] ignorantia.
Ratio. Non est contemnenda diligentia tua, si
nulla impatientiae vesania et furore provocatus, sed
solo salutis eorum desiderio ductus, suam injuste
proclamatus innocentiam, ubi et quando, cui et
quomodo et quantum debet, et ex toto invitus et
sine omni voluntate suum in aliquo accusatorem
laedendi, sed ei ex toto remittendo exponit. Nec utilitatem,
ut mihi videtur, proximi omittit, nec propriam
amittit.
Anima. Placet, quod dicis.
Ratio. Quod autem in fine querelae quae capitulum
et ergastulo assimilasti et inferno, bene quidem
dixisses, si male non sensisses. Nunc autem bona
non approbatur locutio, quam mala corrumpit intentio.
Quia cum summa sit benedictio discipulum
esse Christi, maledictioni tamen imputavit evangelista,
quod illuminato caeco dixerunt Judaei: Tu
discipulis illius sis [(Joan. VIII, 28)]
. Nonne Domini
quodammodo ergastulum capitulum est, ubi in ejus
compedes suum sancti viri pedem inferunt? ubi loris
disciplinae spontaneae constringuntur? ubi gaudent