PL 198, col. 852

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

peccatam ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle acquiescere? [(I Reg. XV, 23.)]
Anima. Quis ergo poterit salvari?
Ratio. Qui humiliter et prompte et perseveranter
obedit.
Anima. Et quis omnia seniorum suorum et praecepta
admittere, et prohibita potest omittere?
Ratio. Quis pro impossibilitate condemnatur? Et
tu, quando [ cod. Gem. Tamen et quando] tibi
impossibilia a praelato tuo injunguntur, si te relevare
noluerit, ut beatus Benedictus dicit, de Deo
debes confidere, et quod jubetur cum humilitate et
fide aggredi.
Anima. Certe tam multa nos jubent, tam multa
prohibent, quod nec numero teneri possunt, nec

memorari.
Ratio. Nec aliquem pro oblivione nimis crudelem
judico. Et tamen timere potest, si Deum in oblivione
praeceptorum praelatorum tuorum oblivisceris, ne
forte ab eo oblivioni tradaris.
Anima. Valde durum est, quod dicis, dum sic nos
in praeceptorum transgressione plene non excusat
vel impossibilitas, vel oblivio.
Ratio. Et quis, quaeso, in transgressione condemnatur
nisi propter solum contemptum? Si enim per
oblivionem tibi forte, ut senioribus tuis vel in praeceptis
vel in prohibitis inobediens sis, peccasti quidem
sed venialiter; si tamen reatum tuum quantum
debes, agnoscis et humiliter confiteris, et digne
pro eo satisfacis, et de caetero te emendare satagis.

Quod si per contemptum et superbiam, per inflatiotionem
et iram, et per tumorem, et per rebellionem,
per elationem et murmurationem, quod absit! abjicis
jussa seniorum tuorum, peccatum nimirum
admisisti grande nimis, et si in eo perseveraveris,
mortale erit et damnabile.
Anima. Durus est hic sermo [(Joan. IV, 61)]
: si haec
ita sunt, de maximis haec [ cod. Gem. hoc] praeceptis
aestimo debere intelligi.
CAPUT V. Magnitudo et obligationis gravitas in mandatis etiam ex praecipientis auctoritate colligendae sunt. Nihil ad haec spernendum, sive parvum sive magnum sit, quod praecipitur.
Ratio. Quae tibi maxima videntur esse praecepta?
Anima. Maximum videtur esse praeceptum, quo
nobis jubetur diligere Deum nostrum et caetera in
hunc modum. Maximae vero, ut aestimo, prohibitiones
sunt, quibus prohibemur adulterari, furari.
falsum testimonium dicere, et si quae sunt hujusmodi
similia.
Ratio. Sunt quidem maximae istae praeceptiones
et prohibitiones; verumtamen non solum in his sed
etiam in caeteris quae parva videntur, quae secundum
Deum a senioribus promulgantur praeceptis et prohibitis,
et oblivio obnoxia est peccato, et contemptus
damnationi.
Anima. Non oportet, ut ita sit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.