PL 198, col. 853

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

Ratio. Ita est
Anima. Potesne mihi per exemplum ostendere?
Ratio. Possum. Quid primo parenti nostro in paradiso
prohibitum est?
Anima. Ne de ligno scientiae boni et mali comederet.
Ratio. Quam grande erat illud prohibitum? Quomodo
possumus id dicere grande fuisse, cum protoplasto
illi caetera omnia in esum sint ligna concessa
et unum solum prohibitum?
Anima. Ergone districtus erat Deus, ut pro modico
conditum a se hominem a loco amoenitatis in
hoc tenebrosum exsilium ejiceret?
Ratio. Non eum pro modico ejecit.
Anima. Nonne modicum illud erat prohibitum

pro quo eum ejecit?
Ratio. Etsi modicum erat quod prohibitum est,
non erat tamen modicus, a quo prohibitum est.
Anima. Et quid ad eum ipse a quo prohibitum
est?
Ratio. Multum per omnem modum. Primum enim
considerare debuit qui esset prohibens, et secundum
ipsum suum metiri prohibitum, et quoniam propter
ejus magnitudinem magnum etiam esse debuit ejus
prohibitum, propter magnam voluntatem prohibentis.
Omne namque Dei praeceptum et prohibitum est
ea voluntate suscipiendum qua est injunctum. Et
ideo pro excellenti et magna voluntate jubentis sic
modicum, sicut grande, prohibitum debuit iste primus
homo vitare
Anima. Igitur multum ipse primus homo peccavit.
Ratio. Quam horribile et immane commiserit peccatum
poena subsequens ostendit.
Anima. Nec tamen, ut tu dicis, tantum damnabile
ei erat, quod prohibitum, incurrit quantum quod in
hoc prohibentem contempsit.
Ratio. Sic dico.
Anima. Quare ergo non simili modo in eorum
nunc praeceptis et prohibitionibus [ cod. Gem. prohibitis]
licet minimis, [ cod. Mel. sic minus] qui
ejus vicem tenent, contemptum negas esse damnabilem,
cum ipso attestante qui haec spernunt, se
spernant?
Ratio. Non possum negare. Durum quidem hoc
est, sed tamen verum est. Si propheta quondam de
Judaea ad regem Jeroboam in Samariam missus non
contemptu superbus, non oblivione nescius, sed
falsi prophetae mandacio seductus, pro eo quod a
Domino, etiam nolendo, in loco comederit prohibito,
sed sibi jam, ut aestimabat, concesso, leoni ad
devorandum traditus est, quid de te judicas quae
seniorum tuorum leges per contemptum transgrederis?
Anima. Super omnia quae dixisti super hac re
verba, hoc me exemplum perterret. Nullatenus enim
vir Dei in hoc loco ederet, nisi in hoc se Domino
obediturum putaret. Hoc namque evidenter ejus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.