PL 198, col. 860
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
studium laudo. Jam vigilias non respuo.
Jam magis Jacob simplicitatem quam Esau venationem
amo. Jam clausuram silentii, sicut ipsam salutis
causam et vitae portam, honoro.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. Finis, quo motus in religionem ingressus est religiosus, ob ejus oculos perpetuo observetur, diligenterque expendat, qui Deo in professione voverit.
ei ad necessitatem suam tuum vel esse vel scire vel
posse adimis, in tantum ei temetipsam tollis. Ideo
discurre, festina utiliter et fideliter quodcunque
potest manus tua instanter operare, quia alligata es
verbis oris tui.
Anima. Et si nihil aliud promisissem, hoc solum
multum esset.
CAPUT II. Exponitur formula professionis in ordine Praemonstratensi usitata, et explicatur quid voveant qui conversionem morum suorum et loci stabilitatem vovent.
Ratio. Prosequamur caetera.
Anima. Placet mihi ut et caetera prosequaris et
displicet. Placet mihi quippe audire quod debeo;
sed responsum displicet, dum quod debeo reddere
non video.
Ratio. Et promitto, inquis, conversionem morum
meorum.
Anima. Quid est hoc?
Ratio. Promisisti conversionem morum tuorum:
ut si prius inquinata eras, amodo sis casta et munda;
et si prius superba et invida, modo humilis et
benigna; si prius tumida et iracunda, modo mitis
et mansueta; si prius denique nullis virtutibus ornata
sed cunctis vitiis fuisti implicata, amodo quantum
potes nullis vitiis sis onerata, sed cunctis virtutibus
repleta. Hoc vovisti, quando conversionem
morum tuorum promisisti.
Anima. Cum me contingit audire me promisisse
quod me video non implere, flere magis libet quam
aliquid dicere.
Ratio. Et stabilitatem, inquis, in loco.
Anima. Et hoc fateor, promisi, sed quandiu quaeso,
huic tenebor obnoxia sponsioni? Nunquid
alicujus non poterit praefigi temporis meta sponsioni?
Haec sunt, nec illa, qua novi conversionem
morum meorum. Scio quidem, quod nunquam licite
potero pervertere mores meos. Sed nunquid non
potero ante vitae meae finem domum, in qua nunc
sum, deserere et [ad] aliam transmigrare?
Ratio Et quare hoc quaeris?
Anima. Quotidie namque innumeros video non
solum in alio loco, sed etiam in alio esse ordine
quam in quo professionem suam fecerunt. Unde apparet
quod licite potest locus professionis deseri et
alius expeti. Quia si hoc licite fieri non posset, nec