PL 198, col. 861

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

isti profecti de loco suo et ordine egrederentur, nec
ab aliis alibi susciperentur.
Ratio. Nimis praeceps es. Tu ipsa interrogas, tu
et ipsa respondes. Et cum eadem ipsa tui ipsius et
discipula sis et magistra, non plus novit tua magistra
quam discipula, non plus quae respondes quam
quae interrogas. Sed sine me et indicabo tibi utrum
domum tuam, in qua professione firmata es, deserere
liceat, an non; et si non licet, quare non licet;
si vero licet, quomodo licet.
Anima. Non ideo sententiam meam protuli, ut
aliquid faciam praejudicio tuo. Nam quidquid ego
diffinio, hoc solum quod tu dicis ratum erit.
Ratio. Vovisti stabilitatem in domo tua? Meo
quidem consilio, quantum ad te pertinet, eam ante

vitae tuae terminum non dimittas.
Anima. Quid si majoris perfectionis et rigidioris
ordinis desiderio accensa vitam meam emendare
et conversationem meam augere voluero: numquid
ad alias, ut id faciam, transmigrare non consulis?
Ratio. Certe non consulo.
Anima. Quare?
Ratio. Primum, quia suspectam habeo infirmitatem
tuam, ut quae non potes sufferre ordinem istum,
consequens est, quod nec sufferre potes rigidiorem.
Secundo, quia timeo ne per discessum tuum eis qui
post discessum tuum remanent aliquod damnum
inferatur vel scandalum.
Anima. Et quomodo hoc esse potest? [ cod. Gem.
Et quare hoc esset?
Ratio. Nonne una es de decem virginibus, quae accipientes
lampades suas, exierunt obviam sponso et
sponsae? [(Matth. XXV, I.)]
Anima. Una quidem de quinque prudentibus esse
desidero.
Ratio. Aut prudens es aut fatua?
Anima. Sum utique.
Ratio. Sed si fatua es, non consulo ut quoquam
discedas, ne forte fatuus sit fatue egressus. Si autem
prudens es, etiam tunc nihilominus consulo ut
remaneas; ut matri quae te concepit et portavit, domui
videlicet tuae, prae cunctis aliis tua prudentia
succurrat. Quae namque alia domus tua si quam habes,

prudentia dignior est uti, quam mater quae te
genuit, quae te fovit, quae ad perfectionem tuam
aetatem provexit, quae te ad hanc quam nunc habes
prudentiam perduxit? Sive ergo fatua virgo sive
prudens sis, non consulo ut quoquam discedas.
Quia si fatua es, indiges domo tua; si vero prudens,
domus tua indiget te.
Anima. Quid, si et praelatorum et fratrum meorum
tam contrarii mihi mores sint, ut cum pace in
domo mea remanere non possim, nonne igitur mihi
melius alias est ubi cum dilectione et amore sim
[ cod. Mel. et amore possim migrare, quam cum
odio, etc.] migrare, quam in odio et rancore remanere?
Ratio. Nescio quomodo tibi de his duobus malis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.