PL 198, col. 862

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

respondere et satisfacere possim, quod eorum sit
melius, cum neutrum eorum sit bonum. Quaeris
certe an melius tibi sit incendio perire, an praecipitio.
Etenim ureris, si cum odio remanes; et praecipitaris,
si sine licentia recedis. Et quod istorum
est bonum, uri videlicet an praecipitari?
Anima. Neutrum, utrumque enim malum est. Sed
quodnam, quaeso, istorum minus malum est?
Ratio. Quod istorum desideras magis, ut tibi videlicet
ostendam quomodo aegrotes et non moriaris,
an quomodo ita plene cureris, ut amplius non infirmeris?
Anima. Sicut de duobus malis magis eligo morbum
quam mortem, sic de uno [ cod. Gem. uno bono
malo ad, etc.] malo ad aliud magis eligo curari quam

aegrotare.
Ratio. Vis itaque, ut tibi ostendam quomodo potes
reprobare malum et eligere bonum? qualiter videlicet
te possis habere ut necesse tibi non sit, ad
declinandum quod est pessimum, facere quod minus
est malum, sed quod plene [ cod. Mel. quod prorsus
est etc.] est bonum?
Anima. Volo atque inhianter desidero?
Ratio. Si fratrum et praelatorum tuorum contrarii
tibi mores fuerint, bonis tuis moribus pravos eorum
mores emendare stude. Noli temetipsam defendere,
sed da locum irae; et si ipsi contra te fuerint, noli
vinci a malo sed vince in bono malum. Hic apparebit
prudentia tua, si virgo prudens es; si eorum tumorem
vincis humilitate et iracundiam mansuetudine,

et aemulationem benignitate, et turbationem lenitate,
et odium charitate. Coram eis humiliter prosternere,
pare eis, obsequere et omnibus quibus
potueris modis eorum conare vincere in bono
malum.
Anima. Quid si tales fuerint, si tantum scilicet
erga me in sua malitia fuerint indurati, ut nullo
prorsus modo valeam eos corrigere?
Ratio. Si tales fuerint, nec adhuc consulo ut discedas;
non consulo ut, quia illis non potest prodesse,
noceas tibi.
Anima. Imo noxium est mihi remanere
Ratio. In quo tibi noxium est si remanes, ad
quod peccatum te invitam trahunt?
Anima. Ad nullum.
Ratio. In quo ergo noxium est tibi cum eis remanere?
Anima. In eo quod me ad iracundiam provocent
et murmur et cum odio me vivere cogunt.
Ratio. Quare odis eos?
Anima. Quia odio habent
Ratio. Si ergo odio te habent, bene debes eos
odire. Nonne ex ore Salvatoris tui audisti: Diligite
inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos?
Anima. Visne ergo ut remaneam cum odio?
Ratio. Nequaquam, sed cum dilectione. Volo
enim ut habites cum eis ut Abel cum Cain et Isaac
cum Ismael, et Jacob cum Esau. Eorum namque
tibi prodesse poterit malitia, si tibi non defuerit patientia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.