PL 198, col. 863

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

Si autem tales ipsi fuerint ut te ad peccatum
pertrahant, consulo ut alibi, ubi Deo placere possis,
discedas.
Anima. Non alio modo possum licite discedere?
Ratio. Poteris quidem licite discedere, si per
licentiam praelati tui ad aliquam Ecclesiam regulariter
electa fueris, vel aliquid forte hujusmodi evenerit,
per quod licite egredi possis. Igitur ut breviter
omnia quae prolixe dicta sunt concludam, quidquid
alii dicant, meum quidem consilium est ut
nulla prorsus occasione vel causa, contradicente et
prohibente praelato, a domo tua discedas, exceptis
duntaxat his causis quas enumeravi.
Anima. Prosequere modo caetera.
Ratio. Qualiter modo vel temetipsam Ecclesiae

Dei tradidisti, vel morum conversionem, vel in loco
promisisti stabilitatem aperte ostendis, et in sequentibus
addis: secundum Evangelium Christi et
apostolicam institutionem, et secundum canonicam
Regulam beati Augustini. Quia enim sanctitatis perfectionem
cum cordis unitate sine omni proprietate,
de quibus nimirum beati Augustini tractat Regula,
et Ecclesiae dicitur, tradidisti, et conversionem morum
tuorum, et in loco stabilitatem vovisti; haec
etiam secundum Evangelium Christi et apostolicam
institutionem et secundum canonicam Regulam
beati Augustini bene fecisti. In Evangelio namque
est omnis sanctitatis perfectio: in apostolica vero
institutione est et unitas cordium et communio
possessionum: quia, ut in eorum Actibus legitur,
multitudo credentium erat cor unum, et anima una [(Act. IV, 32)]
.
Ecce unitas animorum! Nec quisquam
eorum, quae possidebat suum aliquod dicebat esse, sed
erant illis omnia communia. Ecce communio possessionum!
Et de his maxime beati Augustini tractat
Regula. Unde in ejus exordio ita dicit: Haec sunt,
quae observetis in monasterio praecipimus constituti.
[cod. Mel. constitutis.] Primum quidem propterea [ib. propter quod]
in unum estis congregati, ut unanimes
habitetis in domo et sit vobis cor unum et anima
una in Deo, et non dicatis aliquid proprium, sed
sint vobis omnia communia et distribuatur unicuique
vestrum a praelato [cod. Mel. praeposito] vestro victus
et tegumentum.
CAPUT III. Explicantur reliqua, quae eadem professionis formula continentur, ostenditurque quam periculosum et grave peccatum proprietatis in religiosis abdicationem proprii professis. Ad haec, quae sit obedientia majoribus debita et quae sanior pars eligentium praelatum, docetur.

Anima. Nunquid grave peccatum est, si aliquam
proprietatem habemus?
Ratio. De hoc peccato cur me interrogas, o anima
mea, an grave sit? Quomodo enim peccatum
grave non est proprium quid habere, cum tibi prohibeat
beatus benedictus proprium etiam aliquid
dicere? Estne grave peccatum furtum, mendacium,
sacrilegium, apostasia? Certe qui peculiaritati student,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.