PL 198, col. 864

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

fures sunt et mendaces, sacrilegi quoque
sunt et apostatae. Jam namque ad vomitum redierunt
[ Cod. Gem. redeunt]; quia res quibus jam renuntiarant
iterum possidere nituntur. Vide ergo, o
anima mea, ne sine scitu [ibid. agnitione] et licentia
Patris tui aliquid habeas, ne Ananiae et Saphirae
in crimine socia fias, quorum certe quam gravis
exstiterit culpa, subsequens innotuit poena.
Anima. Si verba tua vera sunt, non omnes sunt
Religiosi qui sunt habitu religionis induti
Ratio. Verum dicis. Nam non miratur Beemoth,
quod jam fluvium absorbuit; insuper habet fiduciam,
quod Jordanis influat in os ejus [(Job XL, 18)]
.
Anima. In magno periculo sumus.
Ratio. Et quia in his omnibus tuo debes praelato

obedire, ideo addis: Promitto etiam obedientiam
praefatae Ecclesiae Patri. Quomodo tuo debeas obedire
praelato, satis tibi superius ostensum est. Et
quia nullam in his quae contra Deum sunt, praelato
tuo obedientiam debes, ideo adjungis: in Christo.
Semper enim praelatis obediendum est, cum [ Cod.
Gem. sed cum] contraria Deo non jubent. Quod si,
quod absit! contraria jusserint Deo, in Petri sententia
indubitanter assero standum: Quia oportet
Deo obedire magis quam hominibus. Quia vero,
quamdiu vivis, ab obedientiae jugo non debes absolvi,
et in sacrificio tuo caudam hostiae non oblivisci,
ideo dicis: usque ad mortem. Tunica namque
talari inter fratres debes indui et in sacrificio tuo
caudam hostiae non oblivisci: Quoniam qui perseveraverit

usque in finem, hic salvus erit. Rursum
quia potest ipse cui obedientiam promisisti ante te
ab hac vita discedere, ne forte ipso defuncto a vinculo
subjectionis te aestimes absolutum, ideo in
fine dicis: et successoribus ejus quos sanior pars
congregationis canonice elegerit.
Anima. Cum contingit electionem celebrari, quaenam
aestimanda est sanior esse pars congregationis.
Ratio. Non aestimo semper partem numerosiorem
esse saniorem, sed illam potius quam etsi
paucitas reddit modicam, cognitio tamen veritatis,
et amor virtutis, et rectitudo intentionis reddit sanam.
Haec namque spiritualis et vera cordis sanitas

est cognoscere verum et bonum eligere, et in
utroque soli Deo vello placere. Talibus namque
electio committenda est, talium etiam electio approbanda,
confirmanda et rata habenda est, qui sciunt,
qui secundum Deum eligendus sit et eumdem eligunt,
et solius Dei causa id agunt [ cod. Gem. agitur].
Hi autem quibus in electione et caecitas agnitionem
tollit veritatis, et cupiditas amorem aufert
virtutis, et vanitas rectitudinem adimit intentionis,
licet multitudo eis conferat numerositatem, tamen
mihi veram non videntur habere sanitatem. Unde
etiam monachorum Pater beatus Benedictus de electione
ita scribit: In abbatis, inquit, ordinatione,
semper consideretur ratio. ut hic constituatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.